681
198
SCHOLARVM HVMORISTARVM
demonstratum iam, istud delirium, non nasci ex bi¬
le, rapta in cerebrum: sed quia stercus liquidum,
quod cum urina ire erat solitum, iam detinetur in
Hypochondrio; nec lotio, pro solito, admiscetur.
Ideo delirium ex illa sede, unde amentiae omnes,
originem desumunt: ut suo tractatu doceo. Etenim
& hoc solo titulo, quaedam dementiae, nuncupan¬
tur ideo Hypochondriacae. (14). Alioqui enim, quis esset
ille raptor bilis, qui hanc, in cerebrum, meram, &
à cruore venarum, per quas deferretur, vel à lotio,
separatam, duceret? Quorsum enim raperet illam,
cùm nil absque obiecto, saltem apparenter bono,
fiat? quomodo per cruorem, citra contagium, ad
cerebrum deferret? Quomodo rite à cruore sepa¬
raretur: siquidem cruori extravenato, non superna¬
tat putata bilis, nisi mortuo, & coagulato prius
cruore? qui tamen nunquam in venis, (nequidem
cadaveris) coagulationem cogitat? In quem deni¬
que cerebri sinum tandem, ista bilis urinacea effun¬
deretur, in quo festinam mortem non efficeret?
Quis denique ille Separator fuerit, qui bilem, ad
urinam tendere solitam, è folliculo fellis nunc ad
caput detorqueret? Et qua via id fieret? An ipsa¬
met materia morbosa, sponte ascendet ad cere¬
brum, eritque motrix suipsius? Tunc saltem praeter
immensas absurditates, necesse foret, febrim ejus¬
modi omnem, consistere non extra fellis follicu¬
lum, quod nemo adhuc hactenus, est suspicatus.
At cujus finis ergo, febris (quàm putant merum
accidens) bilem, ad caput citaret? An optimum
fuerit in natura judicatum, materiam morbi, du¬
dum in praecordiis latitantem, nunc tandem in caput
relegasse? Quidve, si vaga in venis fluctitet, ab cru¬
ore separata, sursumque sponte scanderit, cur po¬
tius non proscribitur foras, via solita? An iam na¬
tura humana, contra universalem nisum rerum, sui
inter¬