681
201
PASSIVA DECEPTIO. CAP. IV.
rium arguit, in febri continua, quam in interpola¬
ta? quam in potatore? quam in lithiasi? quam in
vitiata stomachi coctione? nisi quia mors est in hy¬
pochondrio, ubi febris etiam tum? (21). Vanum est er¬
go, Scholarum de flava bile in urina, & ad cere¬
brum, itineris commentum. Caeterum, cum iam
nubecula in urinis apparet, confestim Medicus
conclamat & quasi ipse vicisset, inquit, Scholarum
suffragio, & observantia, quod humor morbificus,
sit concoctus; quodque tum, tuto sit purgandum
deinceps. Dicam primùm, quid ista sit nubecula.
Exin demum judicabit quilibet, in praefatis, nil prae¬
ter mera ludibria contineri. Est nimirum ista nu¬
becula, signum digestionis stomachi: non autem
materiae morbificae. (23). Digestionis autem signum
esto; quod fermenta stomachi, fellis, & hepatis
redierint, quae antea erant praepedita, conclusa etc.
Inde vires recuperatum iri, est in spe. Alioqui ma¬
teria, quam dicunt morbificam, non intentatur
coqui, unquam. Quia natura non intendit coque¬
re, nec coquit quicquam, nisi univoco fine, & mo¬
do, ut scilicet in suum alimentum redigat, & non
alio fine: sed fermenta (quorum interest, res trans¬
mutare duntaxat) iam restituta, digestionis hospi¬
tiis, subigent materiam morbi; subter ferulam, il¬
lamque ad placitum exterminabunt. Etenim docui¬
de digestionibus, aciditatem in stomacho, non esse
ex ponticitate assumtorum: sed ex ipso, specifico
stomachi fermento acido. Atqui, prout acido est
proprium, coagulare lactea: idcirco de cremore sto¬
machi, non potest tam exacte, quidquid in se est
lacteum, separari in Iecore, quin ejus tantillum
non rapiatur cum lotio, ibique nubeculam faciat.
Ergo nubecula, signum est fermenti reducis in sto¬
machum. Nec enim istud eneorema, est de naturam,
aut materia febrili, neque eandem accusat, vel ex¬
cusat.
N 5