681
206
SCHOLARVM HVMORISTARVM
separationem supponunt. Meatum autem fellis in¬
ferùm, constipatum probant. Quia alvi excremen¬
ta sunt felle destituta, ideo & cinerei coloris, nec
flava. Quapropter lotium vicesies plus justo tin¬
ctum occurrit: atque indies meracius. Ergo tam
vesicae, quàm alvi excrementa, suam desumunt tin¬
cturam à felle. (2). Primo. Nondum probarunt supe¬
rum aliquem introitum fellis, ad folliculum: ut ne¬
que is hactenus per exquisitam anatomen, est re¬
pertus. Ergo, vel per inferiorem, fel excremento¬
sum quotidie intraret, vel insensibiliter. Non hoc
modo, ubi tanta esset quotidiani fellis abundantia.
Nec etiam priore modo. Cum isthac frustra intra¬
ret, qua statim egredi deberet. Itemque si isthac
ingrederetur, deberet per intestinum, sursum in¬
trare, nec sic unquam deficeret tinctura stercorum,
fellea, etsi aditus inferior esset occlusus. In limine
itaque haerent Humoristae, in probanda quaestione
an sit. Ac deinde deficiunt, in ductu, & separatio¬
ne fellis è Iecore. Tertio. Saltem ex disproportio¬
ne, facile colligere possent, se deceptos. Nam si
Ictericus, biberit libras octo uno die, tantundem
flavissimi lotij propemodum est redditurus, cujus
saltem librae quatuor, essent meri fellis, & quo in¬
firmiores aegri fuerint, mortique viciniores: eo uri¬
nae, in flavedine, erunt quoque intensiores, nequic¬
quàm tamen amarae. Dimetiendum ergo erat quan¬
tùm flavi, quotidie per lotium, & per cutim expel¬
latur Ictericis: an videlicet tantundem fellis, quoti¬
die per alvum pellatur sanis, praecipuè quibus rarus
est secessus. Quod si non: ergo non est fel, non bi¬
lis, aut de naturalibus humoribus, qui fit in Ictero:
sed plane virus excrementosum. Et per consequens,
Icterus, non probat se è felle oriri. Tandem, Hu¬
moristarum argumento, per suppositionem con¬
cesso, Saltem eo ipso fatentur, nullam in natura
bilem,