681
207
PASSIVA DECEPTIO. CAP. V.
bilem, nequidem quae unà cum cruore, in virus
fluctuare creditur, ex naturae scopo, sive ob nutri¬
tionem, fieri: sed semper, utcumque sumatur, esse
excrementitiam, & productum aliquod, quo tam
sui quantitate, quam qualitate, sit praeter naturam,
& sanguificandi scopum. Per consequens quoque,
bilem, nec esse de cruoris compositione, ut neque
de naturae intentione, quam habet in generando
cruorem. Id est. Bilem, non esse humorem nostri
constitutivum, vel partem cruoris integralem.
(3). Quod si autem responderint: Bilem, in Ictero qui¬
dem esse humorem morbosum, ideoque & excre¬
mentosum: non autem proinde & ordinariam bi¬
lem. Atqui, ut illis fiderem, prius probare de¬
buissent, utriusque bilis radicalem differentiam.
Cum alioqui sola fellis obstructio, sit causa icteri
in Scholis. Quae speciem bilis mutare nequit: cum
ipsa obstructio, meatum: non autem bilem, aut fel
respiciat. Denique, si Icteri causa, sit excrementum
morbosum, atque aliud longè, à bile, cruoris con¬
stitutiva. Nec ordinaria, ac naturalis alioqui bilis:
ergo ad minimum, est impertinens, argumentum
Scholarum: per fictum atque excrementosum, velle
naturalis humoris necessitatem intrudere, atque
necessariam confirmare. Quemadmodum glarea¬
lis aqua, etiam non probat nutritionem ossis, aut
ossificationem in poro, fracturis increscente. uti
nec pus, probat carnis generationem. (4). Quid si di¬
cant, fel, non qualitate: at sola quantitate mole¬
stum, in Ictero, quaeso respiciant: Quoniam vel pri¬
ma die, imò & ante manifestum Icterum, male sc
habent Icterici: Denique non sola molestat tum
quantitas ac impedit: sed & longè arctiùs, nocet
ipsa qualitas. Sunt nempe lcterici, angustiosi, &
suspiriosi; à prima die, in stomachi orificio querun¬
tur anxietatis, deiectae quàm primum appetentiae,
anxij,