681
212
SCHOLARVM HVMORISTARVM
distributiva, alienentur. Sedetque virus istud, vel
in duodeno, vel longius, ab Ileo communicatur.
Sic subinde à serpente demorsus, confestim Ictero
affligitur. Non autem quod ictus ille, in pelle, sta¬
tim occluserit meatum fellis in Jejunum intesti¬
num. (19). Proinde Icterus, per appositos flores chry¬
santhemi, dentis leonis, aliorumque multorum si¬
milium, non raro quoque per antidota quaedam,
pyloro congrua, sanatur. Quales sunt millepedae,
lumbrici terrae, flavi vermes inter asseres, & quae
valenter abstergunt primam corporis regionem.
(20). Nec etenim rhabarbarum, crocus, curcuma, lapa¬
tùm acutum, &c. curant icterum quatenus flava: sed
illorum flavedo, potius indicat destinationem sibi
esse, ad detersionem veneni. Signaturae enim, pro¬
dunt crasim internam rei: non autem ipsa crasis
rem detegit. (21). Octuagenarius quidam, & socer Me¬
dici Bruxellensis, per biennium continua stillabat
stranguria. Census ideo, habere calculum in vesica.
Dissecto tandem ejus cadavere, fuit repertum, à cal¬
culo immune. Mox Medicus iste, se calculum soce¬
ri confregisse, oblatis saxifragis, iactitabat. At non
à stranguria stillante. Fuit autem ejus fel, grumis
aliquot refertum, absque ictero, defectus autem
Splenis, stranguriam senum causat. It alibi proba¬
vi de digestionibus. Iudaei enim, conqueruntur
plurimum, de atra bile, atque moerore. (22). Utuntur
autem lapide, qui quandoque in felle bovis repe¬
ritur: subflayus est, & natat in aqua subinde, quan¬
quàm subinde durior & ater. At bos, non Ictero: sed
malleo perit, nec male valet à flava bile, licet cy¬
stis fellis, calculo satis amplo sit occlusa. Denique
bos continuo pastus gramine, felle oppilatur. Ergo
tantus radicum graminis usus, in apozematibus
singulis, totus est ridiculus. (23). 1. Antequam ergo con¬
cedam, fel, ad tingenda alvi excrementa quotidie
demit¬