681
213
PASSIVA DECEPTIO. CAP. V.
demitti, prius constate debet, quod esset bilis in
rerum natura. 2. Dein, quod humanae sordes, insi¬
gni amaritudine sint praeditae. Quod tamen alibi
de digestionibus falsum probatur. 3. Constare de¬
beret, quod idem pigmentum, tingens urinam, &
alvi sordes, non generetur naturaliter in ipso mem¬
branarum ductu, qui Intestinum dicitur, prout su¬
pra de vitulo constare feci. 4. Si ergo lotium, &
stercora, ordinariò, atque naturaliter flaveant, non
tamen sint amara: ergo non à felle, aut bile. Ergo
nec mirum, si errante ejusmodi efficiente naturae,
copiosior fiat ejusmodi tinctura, adeoque intensio¬
re Ictero, intensius quoque flavescere quotidie lo¬
tium, in Icteritio. Nec mitùm quoque si ab errante
causa efficiente, & distribuente, per totum corpus,
ejusmodi, excrementa flava, deferantur, Icterum,
atque tandem & mortem subnasci. Etenim si in
crapuloso stomacho, flavedo amara fiat, ab errante
digestione: idque tam extra, quam intra Icterum,
tam in sano, quàm febriente, tamque in obstru¬
cto, quam patulo fellè. Denique si in obstructo fel¬
le, appareant lapides grumi etc. absque Ictero. Si
in Ictero, urina sit intensissime flava, & tingens,
absque amarore, & felle: Haecque cuncta sub solius
digestiyae errore; & distributiva peccante. Non est
mirum excrementa alvi, utriusque facultatis vitio,
pallere. Siquidem ejusdem facultatis, est bene va¬
lentis, patrare hoc aliquid: & male valentis, hoc
aliquid facere vitiatum. (24). Tandem, pallens alvi ex¬
crementum, & urina ruforubea, in Ictero, non qui¬
dem fellis, ut neque bilis commistionem accusant:
sed errores transmutando, & distribuendo com¬
missos. Nam remedia specifica Icteri, exigua prae¬
sertim quantitate (ut assolent) data, non iuvarent,
si sit (quod supponitur) infernum (id est unicum)
fellis orificium adaequate, atque totaliter clausum
(nam
O 3