681
214
SCHOLARVM HVMORISTARVM
(nam quicquid non est totaliter clausum, sat patet
transfluenti felli) (24) nam emunctorium sic clausum,
ut nullatenus sit expulsivum suarum superfluita¬
tum: multo certe minus, erit remedij peregrini,
priusque in stomacho transmutati, attractivum, vel
admissivum. Ideoque ergo plane frustraneum. De¬
nique si aliquod cystidi, sit os superum (quod nul¬
lum: (26). nam non reperitur transitus nisi inferne
illud sane aptum minimè esset, ad trahendum bi¬
lem: multoque minus in tanta copia bilis, quanta
supponitur in Ictero. Deberet ergo bilis trahi per
Jecur, nec tantae dimitterentur sordes, trans ipsum
fellis folliculum, qui poris expers censetur superne,
Adeoque non esset unde inferus canalis, obstrui
posset. (27). Tum denuo, hinc sequitur. Si bilis ulla esset,
eaque non transmitteretur superne, trans cystim
fellis: remedium quoque contra Icterum, superne
in cystim labi nequeat: neque inferne pariter ad¬
mitti (quippe exacte supponitur occlusum) necessa¬
rio quilibet Icterus semper erit, absque spe sanandi,
quia citra remedium. (28). Tum demum aliunde patet,
quod liquor fellis, sit merum viscus vitale: non au¬
tem bilis, aut quotidianae hepatis sordes. Itaque si
nondum conspicuus, necdumque probatus meatus
à Jecore trans cystim, sit inventus: quare ergo oc¬
cluso inferno meatu, folliculi, mox totum corpus,
felle regurgitaret? Siquidem hoc, praesupponat tan¬
tundem fellis, prius ab hepate parati. (29). Porro si bilis
flava, quam cruori extravenato putant supernatare,
tam tingat excrementa alvi, quam vesicae, eaque,
bilis vix subpallide flavescat: certe illa nunquam
poterit urinam Ictericam tingere, in tam spissam
atque saturatam coloris flavedinem. Cum id, pro¬
pter quod unum quodque est tale, debeat esse
magis adhuc tale. Longeque ab est, quod mera bi¬
lis, quam simul cum cruore sibi cognato, ordina¬
tim