681
215
PASSIVA DECEPTIO. CAP. V.
tim generari dicitis, esset coloratior, quàm lotium
Icterici, quod nedum non est bilis: sed vix quinqua¬
ginta seri partibus, una bilis censetur adiecta. Nec
interim vix lotium Icterici, in quinquagesima par¬
te ideo adscendit, ad merae bilis tincturam. Itaque
si urina (quae materialiter, potum, sui corpore ubi¬
que, & semper repraesentat) adhuc suum colorem,
à felle, & bile mutuet. Ipsa urinae Icteritiae tinctu¬
ra, debet ad minimum trigecuplo, suo corpore tin¬
cturam fellis, imo & croci, superare, essetque fel
spissum, instar vitelli ovorum. Quod cum non sit
de natura bilis, aut fellis, ergo nec poterit urinae
Icteritiae tinctura, unquam esse à felle. Estque haec
argumentatio, à numero, extensione, mensura, &
spissitudine. Itaque deberent Scholae, retrospicere
ad suas theses, de obstructione fellis: ac facile repe¬
rirent, non esse subcentesimam fellis aut bilis pro¬
portionem (etsi ponatur folliculus fellis obstru¬
ctus, & fel non ad ani excrementa detrudi) quoti¬
die ortae, ad eam quae sola urina excernitur. Dein¬
de, non esse cur ingravescente Ictero, quotidie lo¬
tium, & habitus colos, ingravescant, & augeantur,
cum minor alioqui sanguificatio, fellisque contin¬
gat indies instante morte, generatio. (30). Quodque ma¬
gis est. urina Icteri, non est amara (quod unica sal¬
tem guttula, in apice linguae sat lucide notari po¬
test) esset autem felle longe amarior, si ab hoc,
suam desumeret tincturam: aut deberet fel in omni
lotio naturalem suum perdere amarorem. Quo¬
rum ut rumque aeque est absurdum. Cumque aliàs
omnis amaror, à caeteris omnibus urinis exulet
(Absurdissimum autem omnem totius urinae flave¬
dinem, à solo felle, sive bile, mendicare, nec lo¬
tium tamen interim ullum, sit amarum) esset saltem
amaror in urina Icterica, peregrina admodum qua¬
litas, nec à bile oriunda. Quod est dicere. Ab exo¬
tico.
O 4