681
216
SCHOLARVM HVMORISTARVM
tico excremento, in se amaro (quale est subinde
per vomitum quod rejjcitur tam sanis quàm aegris
non autem à bile naturali. (31). Ad mensuram cogendo
Scholas. Color flavus, quo unica saltem die, lotium
in Ictero tingitur, posset tantundem stercoris satu¬
rato colorem inficere, quantum quadraginta diebus,
per alvum ejicitur. Sufficeret autem tantundem co¬
loris exuberare in lotio indies, quantum, singulo
die, bilis, stercoris inficiat. Ergo obstructio fellis,
nequit in causa esse, cur quadrigecuplo plus tinctu¬
rae, & fellis generetur, si urinae tinctura, totiusque
flavities corporis, spectentur simul. (32). Imo, quando
caetera absurditatum caterva, excusari posset, per
Icterum, quotidie plus rufae bilis (sic faecem istam
nunc per licentiam voco) trans habitum corporis
dispergitur, & simul per urinam, & decuplo plus,
fellis quotidie sic expellitur, quàm gignatur cruo¬
ris. Ergo saltem Scholae docere debuissent, cur fel¬
lis detentio & obstructio, multiplicet fellis genera¬
tionem, si nolint unà concedere, istam ejusmodi
fellis, & omnis fictae bilis alioqui generationem,
esse excrementosam. A deoque fictam esse bilem
humorumque quaternarium. (33). Sed quicquid horum
generatur, esse partim anonymi veneni, quod bi¬
lem, falso credidere, delusae per Icterum, ac praece¬
dentium capitum casus. Indaginem itaque Icterici
veneni, frustraneam censuere, cum bilem istam pu¬
tarent sola quantitate abundantem, & naturalem
alioqui cruoris conpartem. Ah utinam examinas¬
sent prius, quod bilis flava (qualem cruori extra¬
venato supernatare ostendunt) nequeat altius tin¬
gere urinam (aqueam alioqui ex sui seri natura)
quam ipsamet bilis est ac longe adhuc minus.
Quodque urina ordinaria, mediocris flavedinis, at¬
que temperata, sit tamen altius tincta, quam sit ipsa
supernatans praefata bilis. Quod in Ictero, sit color
quadra¬