681
218
SCHOLARVM HVMORISTARVM
cessatione. Est tota itaque bilis inventio futilis,
mendosa, & pernitiosa. (34). Nidus autem sive officina
Icteri, est à pyloro, usque ad finem duodeni. Memi¬
ni enim Lucium piscem, quandoque vivum, in dor¬
so, à capite in caudam apertum, superligatum
transyersim in regione stomachi, infra paucas ho¬
ras, foetuisse putidum cadaver, totamque ejus car¬
nem quae ante erat albissima, flayam evasisse. Vul¬
gus Medentum rebatur, sè traxisse bilem, ab Icte¬
rico. Ego vero ratus sum, vivum piscem, calore
Icterici, putruisse, suamqueflavedinem, à corruptio¬
ne, mutuasse. Excrementum pelli intinctum in Icte¬
rico, non secus, atque carnem piscis, cadaverosum
virus esse. Erat namque tam putidus piscis, quod à
fele sperneretur. Ego itaque virum sana vi per quae¬
dam calcinata alcalia. Haec de falsitate humorum,
& humoristarum misera decipula, dixisse, sat esto.
Reliqua autem quae de humorum decubitu huc
spectantia occurrere possent, alibi particuiari tra¬
ctatu de catharri deliramentis ad unguem expla¬
nabo. Postremo autem quod pro Atra bile, hae¬
morrhoides, menstrua denique atque carcinoma
uberum incusare solent. Id sane sub silentio, velut
responsione indignum, & tanquam inutiles naenias
sperno, in magna credulitatis proximorum com¬
miseratione, nec non caecitatis Scholarum. Siqui¬
dem recedunt in hoc à terminis sibi propositis,
tam in sanguificando, & ad Lienem delabendo,
quam in commigrando à bile flava in atram. Quo¬
niam haemorrhoides, & venae uteri, non semper,
quotidie aut ubivis: sed duntaxat circa venarum
exitum, cruor bonus alioqui, malignatur, deturpa¬
turque iis locis, & non antea: non autem quod in
Splene iam antea degener esset, ac in ultimum ani¬
mittatur. Perinde etiam quicquid de Coryza Tussi,
Asthmate, Apnea, Pleuritide, Odontalgia etc. com¬
men¬