681
219
PASSIVA DECEPTIO. CAP. V.
mentantur Scholae pro Pituitae stabilimento; Id
totum pro ridiculo somno paganismi demonstra¬
bo, tractatu de Catharri deliramentis, suo loco.
Mihi autem nunc sat visum ostendisse: pituitam
nullam in consortio quatuor humorum contineri:
idque quod à causis morbosis eliditur, quod muc¬
cosum, atque hactenus pituitae instar persuaserunt,
eiici: sufficit ostendisse nunc, titulum excrementi
illud ipsum subiisse, nec ullatenus familiae humoris
vitalis ascribendum. Sit Dominus esus inter me,
& horum Interpretes.