681
7
SIVE CAPUT XVI.
fruitur per modum suae receptioni proprium, Ide¬
is oriundis, tam à suis conceptibus, quàm à con¬
ceptuum exorbitationibus. (13). Nec enim Archeus,
istas passiones, semper è proprio conceptu pisca¬
tur: sed & ab ingestis, malè digestis, & transmuta¬
tis. Usque adeo & ab excrementis non rite suba¬
ctis, aut segregatis. Adeoque & nedum à faculta¬
tibus nostris alienatis, aut errantibus: verùm in¬
super, ex dote rerum innatâ. Prout in salivâ rabi¬
di dentis, est proprietas Idealis virulenta, quae ani¬
mae sensitivae imaginationes, in nobis alienat, ad
sui lubitum. (4). Ergo in rebus, est quaedam potentia
accidentalis, quae si contagium, aut sui propaga¬
tionem perficiat, indiget vi formali, & seminali,
quae rectrix sit actionis. Semina namque, ut figu¬
ram, vel sui similitudinem, edant in productis, ne¬
cessariò hanc imaginem sibi insculptam habent, si
debeat extra se agere, aliudve sibi simile erigere in
producto: cùm ejusmodi similitudo, Ideam prae¬
supponat formatricem. Denique materia febrium
occasionalis, si esset de febrium essentiâ, vel non
procederet, saltem semper comitaretur effectum si¬
bi proprium. Quare dum quaternarius humorum,
horumque existentia, sint ficta: necessum est, quòd
ficta causa humoralis, nec praeexistat, nec subse¬
quatur essentiam febris, nec sit respectus humo¬
rum ad febrim, nec vicissim febris, ad fictos hu¬
mores. Denique nec cruor (thesaurus vitae) potest
ullo modo, esse febrium causa constitutiva: imo
nec quidem causa occasionalis; nisi sit extravena¬
tus, priusque corruptus: id est, nisi prius desinat esse
cruor. Siquidem extravenati cruoris, non est a¬
lia reflexio, quàm quòd in vivente thecâ sit cada¬
ver, variasque interim subeat transmutationes, pro
varietate Ideae Archei, in proximis culinis, clavo
oeconomiae pręfecti. Est nempe vitiatus hic cruor,
cadave¬
P 4