681
8
APPENDIX
cadaverosum iam excrementum, & causa occasio¬
nalis, quâ excitus Archeus Ideam furoris fabricat.
(16) Denique aliud quodcunque excrementum, à sub¬
sequente digestione defaedatum, causae occasionalis
jus in se transfert, febrimque occasionaliter parit,
non secus ac iam de cruore dixi. Estque ejusmodi
excrementum, à vitio digestivè, ac distributivè,
vel sensim accumulatum, vel demum à febri, aut
inspiratis peregrinis, productum. Utut fuerit, sal¬
tem respectu febrium, semper remanet externum,
nec harum essentiam subintrat unquam. Sunt qui¬
dem duntaxat accidentales considerationes, quae
gradum febrium proximè respiciunt. Et enim si a¬
ctio morborum, procedat immediatè in vitam, &
à vita exordium sumat: utique est necessarium,
quòd essentia morborum, quoque penetret peni¬
tus, ipsam medullam essentialem vitae. Caetera ve¬
rò externa, qualia, ac quantacunque, tantum re¬
spiciunt, an materia occasionalis, sit in quanto, ma¬
ior, minorve; An efficiens in luvene, sit potentius,
quàm in sene, in initio morbi, quàm in fine; In
malignâ, quàm in mitiore etc. Sed ejusmodi pote¬
statum gradus, sunt correlativa efficientis, ad vires
collati. Docentque quidem, quantum sit veren¬
dum, ab accidente occasionaliter irruente. Ego
autem hîc specto formalem febris essentiam. Ita¬
que semper adest, ac permanet essentialis potestas
interni efficientis, sive ipsius vitae: & denomina¬
tio, desumta ex termino relationis, etsi spem Me¬
dentis mutet, superioritatem vitae, ac proportio¬
nem Agentis variet: Attamen ipsa vita, semper est
intimum principale, formale, atque essentiale fe¬
brium efficiens; manetque ubivis materia occasio¬
nalis, extra veram, & internam causam materia¬
lem. Nam saepe aufertur, cessatvé febris, restan¬
te, residuâ adhuc ejus materiâ, & efficiente occa¬
siona¬