681
15
SIVE CAPUT XVI.
turae, sint morborum medicatrices". Haec de Conti¬
nuis, juxta atque interpolatis febribus, & loco
natalitio illarum. (9). Sola autem quartana exlex, peni¬
tiùs subiisse visa, sive extra contubernia stomachi,
ad Splenem se porrexisse. Parem attamen servat
sibi progressum, & explicationem, super Archeum
loci: dum intra proprios lares, errorem digestionis
committens, statis periodis suos excitat furores.
Est denique malignarum, castrensium, purpurea¬
rum etc. aliena prorsus, atque insolita admodùm
sedes, propagatio, ac insueta medendi anxietas.
Dum scilicet, per inspirata endemata locorum, pa¬
ludum, mineralium, fumorum, hospitalium, infir¬
morum, putidorumque odorum, hauriuntur foe¬
tores etc: Qui, dum per pulmonem, in thoracem
penetrant, trans diaphragma, connexam stoma¬
chi superficiem feriunt, ac suę virulentię Ideam de¬
pingunt, in alimento proximè assimilando. Quod
proinde degener, ibidem se sistit, & Archeum lo¬
ci invitat in suos furores: unde insolitae subsiliunt
febrium tragoediae, atroces nempe, pertinaces, ac
fallaces admodùm. Quia sopores, vigilias, amen¬
tiasque & anxietates periculosiores excitant; Juxta
cujusque veneni, obnati ibidem stimulum, diversi¬
modè Archei vitalis perturbationes suscitantem.
Sic modo surrexêre febres, absque siti, calore, &
turbine, in Medentum confusiones: quia nimirum
nihilo securiores febres concitant. Quaedam enim
cum tantillo frigoris primordio, citóque finiente,
necant citò, vel languidè, non minùs tamen tru¬
culenter, quàm quae magnâ symptomatum feritate
infestant. (10). Patet saltem nunc, cur vomitiva, febrim
istam stomachi, ibidemque suae mansionis signa e¬
dentem, nec quicquam sublevent. Nam etsi pro¬
ductum febrile, vomitiva domare videantur: non
tollunt tamen occasionale producens, in convexo,
exter¬