681
16
APPENDIX
externoque stomachi plantatum. Manuducamur
itaque ab ipsa febri, & statim indicationes inde pe¬
titae, docebunt, omnes anxietates istas, incipere,
& agitari circa stomachum. Mirum sanè, quòd
Scholae nihilominus Hepar, & bilem, vel pituitam,
putrida nimirum, adhuc incusent, postquam deie¬
ctiones, arte, vel naturae impetu promotas, nil iu¬
visse attenderint? Somnus etenim laborem adfert
in febri: non autem in sanis: eò quòd à stomacho,
non autem à lecore, somnus surgat (quod alibi la¬
tiùs.) Vitium autem originale febris, & occasiona¬
le, est permutati: Ideoque etiam permutantis, ho¬
rumque permutativa actio, manifesta, sentitur cir¬
ca stomachum. Estque ideo solemnis definitio
Scholarum, ruinosa: Quae decernit febrim, à cor¬
de primùm accendi, & inchoari. Quòd autem fe¬
brium occasionalis materia, sit permutatum ali¬
mentum, proximè assimilandum, fortè id pro sto¬
macho admittetur: At non ęquè obvium erit con¬
cipere, scoriam, sive stercus liquidum, à mesente¬
rio retrogradum. At certè quanquam id in sanis
regulariter occurrat: non tamen in febribus, qui¬
bus singularis ideo, & propria est quaevis exorbita¬
tio. Etenim sic scoria ab utero lotii, & calculi
sedibus migrat per abscessum indirectum, ad pleu¬
ram, ad venas stomachi, & vasa Duodeni intestini.
Cujus deviationis, nulla est ratio, nisi ipsa confu¬
sionis Archei licentia. Denique (repetam) nec sem¬
per à causa occasionali priore, ipsa febris profluit,
dirigiturque. Siquidem ipse Archeus, etsi ab ex¬
terno non solicitetur errore; tamen incontinentiae
suae peccato, subinde sua sponte, furores assumit,
propriâque luxuriat libertatis insolentiâ. Tumul¬
tuatur enim, ac leviculo errore, suae indignationis
ideas fabricat, non secus, atque ridicula saepe de
causa suscitatur. Quodque minùs mirum in Ar¬
cheo