681
4
JOAN.BAPTISTA
VAN HELMONTI
BRVXELLENSIS,
PHILOSOPHIS PER IGNEM,
TOPARCHA IN ROYENBORGH,
PELLINES etc.
Salutem & gaudium Christianis.
CHARE LECTOR,
SEMPER, vel à puero, inquisivi ve¬
ritatem, super omne delectabile, quia
passim, inveniebam omnem hominem
mendacem: adeoque ex seculi impieta¬
te, cuncta mendosa, ignara, commenta,
fallacia, & imposturis plena, inventa. Cumque
omnes status, religiones, & conditiones, oportunè in¬
vestigarem per indiuidua: vidi quidem in numeris,
atque mensuris, veritatem certam, ac immutabi¬
lem. In rebus creatis denique, essentiam quidem, &
proprietates rerum, veras, atque bonas: sed ipsam
veritatem, utut apud homines inquirerem, nusquam
in veni. Dolui magnopere, quod veritas se abscon¬
disset, à captu meo, nesciens, vitium istud, meum
esse, non autem rerum. Tandem, cum considerassem,
quod Deus ipse, esset nuda veritas, Evangelium sum¬
si ad manus. In quo, & si singularem voritatem ubi¬
que notarem: attamen interpretationes offendi, ad
carnis lubitum. Imo hodie, studiosos sodulos aliquot,
notavi, ad excusandas excusationes in peccatis, prae¬
cipue Magnatum. Adeoque Evangelij veritas, cen¬
setur esse professa: at non acconsentita, ut decebat.
Nam nemo ost, habens duas tunicas, qui unam exuit.
ut pauperem, tanquam Christum praesentem, illa in¬
duat, ex mero amore. Nemo genam alteram, verbe¬
ranti