681
9
TVMVLVS PESTIS.
ac nuda charitate edoctum, non tolerant. Ideoque
technas tenebrarum, telasque sibi semper texunt.
Profecto fuit mihi necessarium, terrae viscera
lacerare, ejusque craneum pertundere. Siquidem vi¬
sus est mihi Galenus, intrasse in cryptas, tenui lam¬
padè, qui mox in vestibulo terrefactus, cespitavit,
ad primum ferè limen cecidit. Itaque effuso oleo,
rediit ad suos, multaque confusè de sepulcris nar¬
ravit, quae non viderat, nec noverat, nec credidisset,
etsi vidisset. Omnes exin, multa temere apud suos,
stentantur se scire, qui nec quidem limen naturae
nisi Galeni relatu, eminus salutarunt. Avicenna de¬
nique cum sua cohorte, lustratu Galeni, etsi cautior
factus: non tamen multò profundius intravit: quin
retro, circum, ac sursus aspiciens, vertigine captus,
offenso ad silicem pede, praeceps ruerit: rediens au¬
tem, se praedecessoribus longe ampliora vidisse, ja¬
ctitat idiomate peregrino. Quod cum sequaces in¬
telligerent, haererentque quemnam pro Antesigna¬
no eligerent, pugnare pro Principis jurati gloria,
singuli maluêre, quam ipsimet adyta intrarent.
Quasi humana mens libera, clientum instar prona,
libertatem abjurasset. Itaque nulli deinceps intra¬
re conati, primisque stentoribus contenti, sese in
pugnam, pro gloria, & trophaeo, nondum cognitae
rei, suis centuriis praefixere. Quotquot autem ad li¬
men venere, velut primario patrono factiose addi¬
cti, vestigiis priorum insistentes, ilico corruerunt.
Somniarunt se ingressos. Saltem lumine, & ope pri¬
vati, ad tantę molis removendas tenebras. Alii quo¬
que dein versus cryptas properarunt; sed lumen, se¬
cum non attulerant, extinctum, atque abreptum
sensere oleum, per hostes primae Veritatis, & hu¬
manae sanitatis, ac tenebrarum incolas. Tandem
Paracelsus, magna face ingressus, funiculum circa
primos passus, parieti affixit, quem sequeretur co¬
mitem,
A 5