681
12
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
fectus sanabant, à Medentibus desperatos. Profe¬
cto, postquam ambitionis, & lucri studia, exculta
sunt, refrixit charitas, misericordia extincta, ars pe¬
riit, datorque luminum, dona subtraxit, calamita¬
tum nostrarum numerus crevit, & Medentes, vulgi
fabula facti sunt. Veritas in sepulcro scientiae, sepul¬
ta mansit, & ejus vice, surrexit confusum rixarum
genus, sermocinale, pro doctrina reputatum. Et¬
enim Medici descripserunt, & ad se traxerunt totum
morborum exercitum, dolentes propemodum, exi¬
guum adhuc illorum esse catalogum. Artis namque
Galenicę facilitate allecti, promiserunt geometricis
demonstrationibus graduum, caloris & frigoris,
metiri omnes, ac mederi omnibus. Chyrurgi quo¬
que horum imitatione, ac aemulatione, tam moder¬
ni, quàm veteres, large, lateque tractarunt promi¬
scuè de omnibus, sub se rapientes omnium sanatio¬
nes, in aspectu, ac despectum suorum pridem he¬
roum. Quoniam initio, ac radice destinationis
Medicae, omnia solis duntaxat physicis, curanda
competebant: Chyrurgis vero dein, solo permissu,
& ex gratia. Ambo, sub lite mansere confusa, quàm
nec terminare possum, nec intendo, certior factus.
*"Quod electum divinitus Medicum, sua sequentur,
signa, & prodigia pro Scholis. Is enim ad honorem
Domini, praeparabat donà ejus, ad solamen proximi:
ideoque commiseratio, erit dux ejus. In corde e¬
nim possidebit veritatem, & scientiam in Intelle¬
ctu. Chaeritas erit soror ejus, & misericordia Do¬
mini, illuminabit vias suas. Ille enim erogabit gra¬
tiam Domini, & non erit spes lucri, in cogitationibus
suis. Dominus enim est dives, & liberalis, dabitque
centuplum in mensura cumulata. Sua opera foecun¬
dabit, manus suas unget benedictione. Replebit os
suum consolationibus, & tuba verbum ejus, à qua fu¬
gient morbi. Longitudine dierum implebit vitam, do¬
mum
*Signa veri Medici.