681
16
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
Alter vero, sibi reputat indecorum, membra Chri¬
sti lacerata contrectare, mundare, deligare. Ego
autem certus sum, Dominum infra paucos dies,
ambobus dicturum, nisi fiatis tanquam unus ex
hisce parvulis, vos lampigeros sine oleo, nescio.
Quapropter vos fratres adhortor, tollite lucrum,
ejusque loco, imbibite charitatem, & sentietis o¬
mne opus bonum, quod vobis nunc videtur vile,
esse nedum laudabile, honestum ac nobile: sed
etiam sanctificare, & nobilitare suum operatorem.
Nonne magnus Iudaeorum Pontifex, princeps erat?
lanio armentorum? gregisque occisor? manus cruen¬
tas habens? At longe decentius est, ulcera paupe¬
rum deligare, quàm fuit olim victimas cedere. Nul¬
lum enim opus bonum, in charitate, poterit un¬
quàm reputationi quicquam detrahere. Lucrum er¬
go & fastus, per Sathanam introducta sunt. At dices.
Operarius est dignus mercede. Si operarius es, te er¬
go tuae non pudeat operae. Sapiens ait Medicus à
Rege (non à paupere) donum accipiet (non stipen¬
dium, aut mercedem) Itaque si pura operantis sit
intentio, providebit Deus iuxta promissum, qui
neminem decipit, promittens centuplum hoc se¬
culo, & vitam alterius. Quare historiam vitae meae,
& Domini magnificentias, obiter describam, imi¬
temini, si quid forte boni in ea occurrerit. E¬
quidem helluo librorum eram: notabilia cuncta,
in locos communes collegeram, sic ut pauci, me su¬
perarent diligentia: plerique autem judicio. Anno
17. meae adolescentiae praelegebam lectiones Chy¬
rurgicas in collegio Medicorum Lovanii, A pro¬
fessoribus Thoma Fyeno, Gerardo de Villeers, &
Stornio constitutus. Eheu praesumsi docere, quae i¬
psus nesciebam. Holerium, Tagautium, Guidonem;
Vigonem, Aeginetam; totamque Arabum turmam
adapta¬