681
17
TVMVLVS PESTIS.
adaptabam. Qui sane omnes simul, apicem Chi¬
rurgiae non intellexerunt. Postea destiti, demira¬
tus temeritates & incogitantias meas, quod sola
librorum lectione, docere praesumerem, quae non
nisi visu, atque manuum contrectatione, longo usu,
& acri judicio addiscuntur. Inflabat enim me in¬
considerata praesumtio, quod ad hoc sponte dele¬
ctus essem, meosque professores, etiam audito¬
res, lectionumque mearum censores, haberem.
Fidebam enim scriptis, ut pueris contingit,
de Baiardo, & Malegigio legentibus. Tandem
stupefactus mecum comperi, quod eventus non
responderent doctrinae, quodque Professores, mihi
non plus lucis darent practicando, quam antiquo¬
rum scripta. Saepe interim in mentem veniebat,
quod Scholae ex Avicenna intonant. Nimirum
aegris, confidentiam in Medicum, majoris esse pon¬
deris, quam sit Medicus, cum cunctis suis instru¬
mentis. Suspicabar itaque debile esse Medentis
subsidium, cui imaginarium confidentiae auxilium
anteferretur. Nam si quis laetus, per risum sanetur.
Ridicula saltem esto medela, ubi Medicus, riden¬
do, vel confidendo, sanaverit aegrum. Non est enim
ista medela, quàm omnipotens, de terra creavit. Ri¬
diculum quoque tum axioma Scholarum apparuit,
perhibens: A iuvantibus, atque nocentibus, sumi
capitalem curandi indicationem. Eo quod istud
axioma, praesupponat ordinario, pharmaca incer¬
ta, & nocua plerumque praemitti solere. Juvantia
quoque, si qua data fuerint, casu, absque cognitio¬
ne data esse: quae sane, invitis Scholis, Medicinam
definiunt, artem conjecturalem, morborumque
cognitiones, atque sanationes, incipi à posteriori,
ab erroribus, ab incerti tentamine, & coniectura.
Imo id quod deinceps exploraretur, aeque fore in¬
certum. Axioma istud Medicum, merito Poëta ma¬
ledixit.
B