681
23
TVMVLVS PESTIS.
committendum contaminatorum negotium. Ge¬
stiens consentit Dominus Doctor, laudatque tonso¬
ris subtilè inventum, & curam pro repub. Adeoque
convocato socio isto, datur illi escharoticum lixi¬
viale, basilicon, & diachylon gummatum, simul¬
que magistralis confectio praeservativa, à Medente
descripta. Quibus iam instructus, evadit Civitatis
stipendiarius, ipsique committitur calamitosae ple¬
bis vita, ac reipubus antenna: hac tamen sub condi¬
tione, ut si sinat se ab Alexianis, & sororculis gu¬
bernari, tanquam superintendentibus, longa pos¬
sessione in aegros debacchantibus, annuam merce¬
dem sit recepturus. Miseri sane aegri, miserior Ma¬
gistratus, longeque miserrimus Doctor, quibus
oves suas commisit Magistratus, quas lupis tra¬
dunt. Quia hac in parte, homo homini pauperi, &
contagioso, vere lupus est. Quandoque autem stri¬
ctus Iudex, ab illis, vitas, animas, pupillosque de¬
sertos exiget. Quid enim Rex facturus, si timora¬
tus Dux, multum aeris à se, & populo emunxerit,
magnamque rusticorum cohortem suo albo in¬
scripserit, se vero cum signifero, in arcem munitis¬
simam receperit, scripserit vero ad Tympanistam,
& aliquot annonae venditrices, ut alacriter cum ty¬
ronibus hostem adoriantur? Rex enim nonne à du¬
cibus suis exiget perperam caesum militem? destru¬
ctumque ab hoste oppidum? Respicite ergo Patri¬
tij, & Medentes, quid non immane vobis imminet.
Quia morte, & Iudicio, nihil est certius. Ex com¬
miseratione enim vestri, & aegrorum, haec scripsi,
à vobis auspicor, sit mihi Deus propitius. Saltem
hactenus Magistratus nesciuit, cuius generis esset
Pestis.
Infans
B 4