681
27
TVMVLVS PESTIS.
lenus vero, plus quinque saeculis junior, commen¬
taria ad Hippocratem scribere annisus, & ad lubi¬
tum abduxit. Nunquam quippe argentum vivum,
nunquam rosaceam, vel aquam vitae viderat. Et
quanquam rude esset Hippocratis saeculum, tamen
sanationes ipsi parebant, quae nec Galeno hodie,
nec suis ullatenus obediunt. Hippocrates minus
garrulitatis, plus candoris autem, scientiae, ac cae¬
lestis luminis habebat: ita ut cum ruditate, visa sint
saecula exuisse puritatem, ac donum Dei. Quare
nostra, perversissimorum morum, & ingeniorum
suit feracissima. Placuit igitur Deo, veram & exqui¬
sitam Pestis sanationem, & praecautionem, unà
cum Hippocrate, obdormivisse. Saltem ab aetate
Nohae, ad piaculum Davidis, nil de populari Peste
inter Iudaeos legitur. David tamen, Pestem, fami,
ac bello, non praetulit, nisi praecognitam. Inter
Persas vero & Graecos, praeter commemoratam ta¬
bem aetate Hippocratis, hostis humani generis, ac
princeps mundi, Pestes aliquot ferocire fecit, per¬
missu divino, quas humanis victimis piari sibi Sa¬
than jussit. Forte, quod istud non esset concessum.
ut principi tenebrarum: quantum quod futurae Pe¬
stis, praecognitionem haberet, simulque & termini
sedationis suae: unde ortum, occasum, & potesta¬
tem sedandi, sibi violenter, fabulose, & decepto¬
rie, vendicaret. Apud Romanos, rara Pestis legi¬
tur. Et ante pauca saecula, Pestis obsoleta fere me¬
moria. Demum per saecula rediit, saeviitque per se¬
ptuagesimum, mox dein per annum quinquagesi¬
mum grassavit: Ita ut annus Iubili, nubilus fieret,
& atrox. Iam Pestis, trima est Bizantij. Turcae,
à pestifera contagione, sibi non solent praecavere.
Ideoque Christianos irrident, tanquam divinae or¬
dinationi resistentes, luemque declinantes, irrito
plerumque conatu. Vindictae divinae gerendum
morem,