681
35
TVMVLVS PESTIS.
è propinquiori nube. Forte Sathan, tonitrui co¬
mes telum ejusmodi dimittit, quo Pestem scit mi¬
nitatam: (unde antiquitus Dei honores ad se ra¬
puit) at non proinde telum istud, est causa Pestis.
Alioqui sane ad unamquamlibet Pestem, telum
aeque necessarium vibraretur. Praesertim quod Ignis
proprium sit, consumere Pestem, atquè venena:
non autem generare. Itaque Ignis naturaliter nun¬
quam significat Pestem, cujus destructionem con¬
tinet. Estque ideo ejusmodi igneum telum, por¬
tentum rarissimum, à spiritibus ad terrorem dimis¬
sum: illi, qui ad vitae suae emendationem illud re¬
torserit, estque profectò, scopo nostro impertinens,
ac longe magis frivolum, si exinde coelum note¬
mus pestiferum. Sunt nempe portenta quaevis in¬
certa, ac fundamento Medico inepta. Sed seculum
si hanc pestilentem mercem protruderet (creditum
enim sic est hactenus, maleque gentiles, nostras
Scholas deceperunt nomine epidemico) quorsum
ergo tot Scriptores? quaeve hactenus fuere exco¬
gitata media contra stellarum importunos istos
influxus? Quis enim impedivit hactenus, ne me¬
dulla, menstruatim crescat in ossibus? Itaque falso
accusarunt coelum. Sat Scholis visum esto, coelum,
authorem Pestis fecisse, & remedia, suamque scien¬
tiam, sub desperationis silentio sepeliisse, solius
suasu ignorantiae, metusque terrore. Ergo coeli ac¬
cusatio, ubique manifestam, ac necessariam in vol¬
vit inscitiam. At tandem postquam studiorum
omnem contraxêre nervum, suadent vitanda loca;
quibus plagae vigent, utendum cibis euchymis, bo¬
num ignem struendum, cavendum à sordibus qui¬
buslibet. Itendumque frequenter Theriaca, cui,
cum nondum sat simplicium sit ingestum, quisque
pro lubitu novas cumulatim centurias addat, adeo¬
que praestantissima censetur antidotus, quae mille
simpli¬
C 2