36
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
simplicium
congestum
continent
acervum:
utque
unum
de
mille
forte
juvet,
saltem
non
nociturum
sperant.
Ista
nempe
sunt
Alexipharmaca
magistra¬
lia,
ut
si
interim
pro
voto;
res
minus
fauste
succes¬
serit:
culpa
saltem
careat,
qui
tot
simul
selectissi¬
ma,
multisque
classicis
Authoribus
commendata,
compilavit.
Praescribunt
quoque
grata
suffumigia
aceti,
aromatumque
odores,
male
mendaciorum
suorum
memores:
quasi
languida
ejusmodi
reme¬
dia,
contra
sua
illorum
principia
facerent:
id
est
contra
coelitus
per
totum
aërem,
diffusa
venena.
Etenim
si
propter
ejusmodi
odores,
vel
barba,
vel
unguis,
vel
denique
medulla,
cesset
accrescere,
ali¬
quam
posset
spei
fiduciam
ingerere,
quod
semen
pestilens
lurido
remedio
superari
posset.
Itaque
si
ulla
esset
ratio,
causativa
Pestis,
in
coelis,
ea
potiori
jure,
homini
competeret
in
coelos:
Si
sapiens
do¬
minabitur
astris:
non
autem
astra,
sapienti.
Nam
potest
Sapiens,
significationes
astrorum,
aliqua
in
parte
mutare,
quanquam
non
stellarum
motum.
Sed
istud
hoc
loco,
est
impertinens
tantopere,
quantum
est
falsa
coelorum
accusatio.
Siquidem
si
stellae,
causative
in
nos
agerent
effectum
suum,
uti¬
que
sapiens
mitigare
posset,
falsoque
per
coeli
ac¬
cusationem
se
Medentes
excusare
nituntur,
propter
adynaton.
Non
est
inquam
ulla
in
nos
stellarum
actio
praeter
meteoricam.
Astrologi
enim
multa
fingunt,
quae
norunt
esse
falsa,
imò
&
impossibilia¬
Quae
in
theoricis
planetarum
utrobique
sunt
obvia.
Verumtamen
nec
natura,
nec
proinde
Medicina,
regulam
falsi
admittit,
ut
neque
suppositiones
Al¬
gebrae.
Itaque
finaliter,
si
popularis
Pestis,
è
coelo
laberetur,
foret
necesse,
coelum
impugnare,
&
im¬
pedire,
si
ad
radicem
eundum,
&
non
ad
produ¬
ctum
posterius:
adeoque
tota
Medendi
ars,
non
nisi
frustranea
prorsus,
praescriberet
pro
praecautione
Pestis.