681
37
TVMVLVS PESTIS.
Pestis. Atqui, tantum facinus, non sibi Scholae fi¬
dunt, ruuntque libentius ad adynata, ut suae cly¬
peum faciant inscitiae, queantque in Pestem mit¬
tere quoslibet ignaros, potatores, temulentosque
mortalium tortores. Patet saltem hinc, quod cau¬
sas Pestis, hactenus non à fronte adoriantur: sed à
tergo, & ad effectus tantùm respexerint. Adeoque
quicquid de praecautione dictum est, meras habere
proximorum imposturas. Imitantur enim rusti¬
cum, conantem exhaurire rivum, qua prope littus
in mare festinat, non autem fontem obturando.
Itaque vel non credunt Pestem, coelo oriundam: vel
eorum remedia sunt desperatione, ac deceptione
plena. Porro si coelum, tanquam parens iratus (ut
Paracelso somniare placuit) nostra notet crimina,
contamineturque nostris impietatibus, nosque suis
ideo jaculis vulneret vindex, tamque calamitose
nos interimat: certe, vel deaster aliquis erit, vel ani¬
mal sensitivum, sibi Dei officium arrogans, & An¬
gelorum percutientium muneris invidens, docet
nos, invidiam rem coelestem esse, ut & vindictam
creaturae, in hominem. Sed cur notet nostra cri¬
mina, si notando polluatur? & quomodo polluetur,
si peccatum sit merum non ens? Quomodo iste sa¬
gittarius persentiet, merum non ens? quomodo ab¬
scessum voluntatis humanae, à Deo judicaverit? et¬
enim si nobis irascatur, & in ultionem accendatur,
propter illud nihil: quomodo non magis nobis in¬
dignabitur, ubi senserit nos suas imitari actiones &
praepedire? dum scilicet placato coelo Pestem no¬
bis formamus nostris terroribus? longeque acer¬
bius ferret, quod homo, invito coelo, mederetur
Pesti, superet sua vulnera, suaque munia in coeli de¬
spectum antevertat, aut impediat. Pestis denique,
si ordinato Astrorum motu, annuntiative, ac velut
annuatim praedici posset (prout de Aegypto alio¬
rum
C 3