681
38
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
rum informationes iam ante narravi) piacula au¬
tem nostra, ordinato die, numero, & mensura, ca¬
reant. Peccata namque pendent ex corde hominis,
liberoque arbitrio: ergo ista causa, non est suo effe¬
ctui condigna, ejusque signo. Negant autem Theo¬
logi, effectus futuros liberi arbitrij, praesciri à stel¬
lis adeoque nec scientiam, nec intellectum, habita¬
re in coelis, corporibusque inanimatis. Ergo nec
quidem denuntiant Pestem, bella etc. ventura, à
peccatis sibi praecognitis. Sat esto, Pestem denun¬
tiari, non tanquam ob causam incitatricem: sed
quia Aeterno placuit. Conscius ut quisque, seipsum
examinet, ac emendet. Nec opus est mentitas pra¬
vitates, & malevolentias, fingere in Saturno, vel
Marte: si peccata nostra, sint causa effectualis con¬
tagij. Adeoque sibi contradicunt Astrologi, atque
ariolatores Medici. Nec enim alioqui esset neces¬
se, tortorem, reo iratum fingere, etsi eundem inter¬
imat. Sodes, cur nostrae iniquitates, potius Satur¬
num ac Martem, quàm Lunam, millenis aliquot
milliaribus viciniorem instigaverint? Cur remotis¬
simus Saturnus, criminum nostrorum potior vin¬
dex esset, quam Luna? Nam si aliquod astrum esset
pestilens, certe esset potissimum illud, quod prae¬
est nocti, quieti, & reductioni in primam mate¬
riam. Denique si Pestis, tanquam punitio, nos in¬
vadat, aut per Angelos nuntios, orbium motores,
mittatur: Sane nulla erit naturalis, sidentque spon¬
te, Scholarum praescriptiones, ac regulae, tam ad
praecautionem, quam curationem. Coelum prae¬
nuntiandi ergò, futuri praesagum est, datque signa
Pestis, quae suis revelat Deus. Non autem coelum
praesentis Pestis effectivum, ut neque praesciens.
Errarent siquidem alioqui, tam coelum, quam di¬
rectrix Intelligentia Angelica, quoties puerum in¬
sontem Peste piaret, pro peccatore, nec piorum
habita¬