681
42
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
& vulnerator. Paganismi id fuit olim inventum,
ut coelos, atque deastros, in cultum blaspheme at¬
tolleret. Blaspheme quoque atque stulte, à Para¬
celso quatuor elementa ingeruntur, qui eorum Re¬
lolleum ridere assolet. Potissimum quod, in ortu
Medicinae nostrae, quaternarius elementorum sit
sublatus, tam in natura niversi, quam mistorum
constitutione. Etenim quam inscienter adaequatur
quaternarius elementorum, ternario emunctorio¬
rum praefato? Paracelsus enim, arcanis potitus, pla¬
ne heroicis, pro morborum subplantatione, desti¬
tutusque scientia Medica, à Patre luminum descen¬
dente, titulumque Monarchae arcanorum, sibi ultro
assumens, hocque ausu principatum Medendi in¬
vadens, de Peste, tanquam sibi ignoto hoste, tra¬
ctavit. Proinde Pestem quandoque coelo; aliàs Soli,
Solisque quandoque elementis, ac non raro solis
Phitonissis, Sagis, ac spiritibus tam infernalibus,
quam elementalibus Deastris ascribit, plerumque
oblitus doctrinae sui Paramiri: ubi Pestes entis na¬
turae, entis veneni (quasi aliqua extaret veneni ex¬
pers, aut venenum aliquod, non esset naturale) en¬
tis astrorum, (quasi Astra, supra naturam, aut extra
eam essent) entis sagarum (has Incubis, Lemuribus,
sylphis, etc. tribuit, contra ens etiam astrorum di¬
stinguit, ne Sagae, sint fortassis sapientes, qui do¬
minari dicuntur astris) & entis Dealis proponit, sui¬
que ibidem oblitus, & entis imaginativi, cujus ta¬
men prae caeteris, memoriam habuisse debuisset.
Nisi fortassis malit, ens imaginativum, non posse
causare morbos, aut nusquam vigere, nisi penes sa¬
gas. Enimvero, ut Pestem divinam, arbitror sperne¬
re remedia naturae: ita quoque, si qua daemonibus,
aut Sagis propria (quod non est credibile) at saltem
suam coelo originem neutiquam deberet. Etenim
alias si Pestis Sagaria esset, solitis esset longe im¬
manior,