681
45
TVMVLVS PESTIS.
fluvio, seditionem in utero sensere, domumque à
ripa per rhedam vectae, illas in cruentum proflu¬
vium lapsas, scivi. Adeoque fluvius, coeli aemulus,
planetis creditum honorem suffuratur. De aestate
loquor; adeoque nec frigus in fluvio, tum aliquod
suspectum, incusandum. Frigus etiam autumni, rus
pergendo, non obstetit, quantum mense Augusto,
fluvius, nec concussio rhedae, quantum quieta navi¬
gatio, noxae attulit. Non demum vapor aqueus, in
fluvio oberrans. Siquidem diebus pluviis, rus itine¬
rando, calamitates narratae non obvenere. It ne¬
que degendo circa palustria loca: sed in fluviis, flu¬
xui ac refluxui oportunis, pauculae horae, has mole¬
stias Pestis, ectymatum, leprae, & exanthematum,
invexere, quae in terris non oboriebantur. Argines
enim, ac ripas, bis quotidie aqua deserit, foetetque
olidus fracedine fundus. Quapropter fluvius, tacen¬
do loquitur, probatque fracidi odoris nocumen¬
ta, quae mox dicam. Idque enim proin non tam
littori maris, quam ripis est vernaculum. Nam ad
salsum mare, arenamque fundi, nulla est fracedo
qualis in semidulcibus fluviis, quare aquae vix un¬
quàm prorsus nitidae sunt, carentque odore sibi
proprio. Coelum ergo, à labe nostra est immune, ut
ab accusationibus ignorantum insons, culpa caret
vindictae. Reliquiae sunt paganismi, quas nisi Scho¬
la Medica devitarit, sciat, Datorem luminum, bene¬
ficia sua non illis porrecturum.
Peregrina Lues nova.
NON omnes morbi, venere simul in palaestram.
Felicia sane Atavorum secula, quibus paucae
infirmitates, strinxerant gladium, in humanam im¬
becillitatem. Productumque deinceps transgressionis
Adamicae, sensim nobiscum naturae primordia asso¬
ciavit. Astrologi enim, adhuc hodie, confugiunt ad
deter¬