681
44
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
Itaque constanter nego; virus pestilens coelo nasci,
aut a stellis dimitti: Pestes vero omnes, quae non
singulariter, pro flagro divinitus mittuntur, sunt vel
endemicae, vel terrore quodam fabricatae. Quae au¬
tem contagio haustae mutuantur, sequuntur semen,
atque fermentum suum. Pestis autem endemica,
licet hauriatur forinsecus occasionaliter, non est ta¬
men Pesti ascribenda, nisi Archei nostri terror,
Ideam virulentam pavoris, ab ente endemico con¬
cepti, prius fabricet, uti mox constabit. Nego insu¬
per, ullam Pestem esse epidemicam. Nam tametsi
aër, multorum corpora, ad varias putredinis con¬
fusiones invitet: nullatenus tamen, est Pestilentis
veneni causa primordialis. Nam sicut omnis putre¬
do, à Peste differt: ita vicissim quoque venenum
Pestis, à quavis corruptione, filia meteori. Quod
nisi rite atque perfecte sit cognitum: nullatenus
quoque poterit intelligi natura Pestis: multoque
minus, ejusdem radicalis sanatio promoveri.
Ad hujus capitis calcem, argumentum addam,
quod à ripa fluminum desumitur. Vidi nempe, qui
ut Peste infectas vitarent aedes, Antverpia discesse¬
runt; alios, qui fugerent ab variolis, quibus ante
biennium, adhuc vultum, cicatricibus maculatum
circumferebant, in Scaldi ipso, percussi sunt mor¬
bis, quos vitasse praesumebant, sequé ut sanos sub¬
duxerant. Memini quoque me quondam, puellam
leprosam curasse Vilvordiae, quae dum iam per 7.
hebdomadas sanata putaretur, & Antverpiam redi¬
ret, confestim per totum corpus in ipso fluvio, sibi
lepram repullulare sensit. Quae demum ad me re¬
diens, sanataque, per semestre, Vilvordiae est mora¬
ta. Attamen eodem die, quo domum rediret, in
Scaldi, rursus repullulavit occultata Lepra. Mulie¬
res quoque in abortum proclives, etsi rheda rus
pergerent, feliciterque cessisset iter, attamen in
fluvio,