681
48
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
aegritudines, mutaturam in sui obsequium: & Pe¬
stem quoque hactenus fore degenerem. Enimvero
legi quandoque in revelationibus S. Brigittae, item
in vitis S. Dominici, Vincentij Farrerij, Colettae etc.
unanimi apparitione illos vidisse, succensum velut
Mundi Salvatorem, super mortalium impietatibus,
minatumque exitium generis humani, tribus jacu¬
lis. Cujus apparitionis ergo, B. Vincentius, ordi¬
nis S. Clarae reformatricem Colettam, ut Valenciis
Hispaniarum, superintellectuali raptu, viderat ge¬
nubus prostratam, ante Sacrosanctam Trinitatem,
quod exoraret auxilium Deiparae virginis. Ut Chri¬
stus Dominus, averteret piaculum, comminatum pro
commerito supplicio. Desertaque patria Valentia,
Gandavum venit Colettam invisurus: quam sta¬
tim, agnovit eandem, quam in raptu praefato vide¬
rat, & quaerebat. Pro Avaritia enim, erat sagitta
bellorum, quibus male parta, maleque reservata
auferuntur. Pro Superbia, erat in manu omnipo¬
tentis, jaculum inediae, famis. Ecclesiasticos autem,
quos hujusmodi peccata, ut plurimum tangunt,
minatur fugare utraque lancea, à possessionibus,
contra vota accumulatis, maleque usurpatis. Ac
tandem contra luxuriam, sagittam contagij in ma¬
nu gerebat. Non equidem David casu: sed altiori
ductu, Pestem pro bello & fame elegit. Quia totus
populus, regis ad exemplum fornicator erat. Sin¬
gulare id saltem in praefata visione, quod diversis
sanctis, & annis apparuerit, & quidem ante luis ad¬
ventum. Quoniam non est verbum, quod Domi¬
nus non revelaverit suis Prophetis. Postremo, sub
dierum plenitudine, sub maturitate, & completo
peccatorum numero, immisit longanimis Deus,
unam trium sagittarum in medium carnis, ac con¬
festim apparuit Lues Veneris, plane atrox, virulen¬
ta, ac festinanti putredine necans. Deinceps autem
aliae