681
52
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
circa vas naturae. Nec praeter istam visionem, aliud
responsum habuit. Quapropter se suspicari dixit.
Quod in obsidione Neapolitana, (qua primùm,
dira haec lues emersit) nefando aliquis peccato, con¬
gressum cum ejusmodi iumento habuisset. Saltem
inde conjicio, non antea visam raritatem morbi,
quippe non credam facile unquam ejusmodi pec¬
catum, in talibus terminis, ab origine mundi com¬
missum; estque morbus, lui venereae similis, & equi¬
nae naturae affinis ac familiaris. Potuitque ideo
suum fermentum (permittente Deo vindice) in
humanam familiam naturaliter transplantasse, di¬
vinitus quanquam antea comminatum. Miscuisse
inquam contagium equinum, infandae libidinis
actu tum (perinde atque hodie à meretrice sordida
usque in testes maris, attrahitur ipsa Lues) gonor¬
rheam, carcinoma, atque bubones venereos etc.
propagans. At curiosus esse desino, quoties res sci¬
ta, nulli est usui. Nisi forte mavis hinc meditari,
equos sic ulcerosos curari remedio Luis, & vice
versa, per Hydrargyrum optime praeparatum. Ser¬
vit saltem consideratio Luis, degeneri, ac multipli¬
catae Pesti hodiernae, & quae plures sub adventum
Antichristi, minatae sunt in Sacris. Addo. Quod sit
infamis, infeceritque omnem mundi angulum:
effectu quoque palam ostenderit: quod sit commu¬
ne carnis piaculum, serpensque ad ulteriorem, &
vulgo adhuc incognitum scopum. Enimyero pri¬
mo exordio nedum dudum ignota stetit: sed & sui
medela infeliciter tentata, & adhuc hodie, vulgo
ignorata. Vndè consequens, quod incertis, & fero¬
cibus pharmacis, mortalium vita indignata, humi¬
liata modo sit, vel ante cujusque ijuventutem. Quae
debilitas, perpetuitatis quandam spondet perenni¬
tatem, ac in abstemiis, ad quartam saltem genera¬
tionis periodum. Imo licet ampla hominum cater¬
va, nun¬