681
53
TVMVLVS PESTIS.
va, nunquam luem contraxerit: nihilominus, cum
vix unquam Lues sit bene curata, manserintque
reliquiae: supersunt sane, qui Medentum temerita¬
tes experti, seipsis sunt longe facti infirmiores.
Pars namque veneni, quae permansit penes illos ra¬
dicalis, praeter horridas unctionum, suffituum, & sa¬
livationum torturas: necesse est eo titulo, illorum
successores, notabili debilitate diminutos. Est ni¬
mirum Lues, non quidem morbus, constans mate¬
ria ex qua: sed fermentum duntaxat venenosum, so¬
lidis, vel liquidis nostri partibus, odoris instar, af¬
fixum. Adeoque (quod Lui est singulare) nedum
partibus constitutivis: sed & excrementis, sive alio¬
rum morborum materiis, quas attingit, se incor¬
porat, quia afficit, & commiscetur. Cumque faci¬
lius sit veneno, contaminare materiam, iam recen¬
ter destinatam in excrementum, quàm partem ad¬
huc vivam, adeoque & hactenus resistentem. Hinc
fit, quod quicumque manifesta, vel occulta habent
quorumcumque morborum initia, Luem facile
contrahant; quae proinde, se etiam in varias mor¬
borum larvas, associatione transmigrat. In multis
namque ulcera, pustulasque; in aliis, ossium caries
erodit, dura excitat tubera, Bubones item, phle¬
gmones, & purulenta apostemata facit, ut & vulne¬
ra, curando pertinacia. Alibi quoque, peperit para¬
lyses, podagricos insultus, Icterum, Hydropemve
etc. Id enim Paracelsum decepit, putantem, quod
Lues non sit in se morbus, quia aliis morbis adhae¬
reret. Nam maledictio, iam naturae, ab origine
sua, impurae, superveniens, non procedit genera¬
tione consueta: sed suum corpus, in corpore alio¬
rum morborum reperit praedispositum. Ita ut pari¬
tas conceptus, nativitatis, subsistentiae, & effectuum
in alieno corpore (humano nimirum) prodant pa¬
ritatem ortus Luis, & aliorum morborum, eo quod
pariter
D 3.