56
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
febris
se
associet,
venenosis
Luis
quisquiliis,
unde
venena
mutuat,
quae
maligna
&
castrensis
dici
coe¬
pit;
seseque
propaget
contagio,
etiam
in
insontes
aLue.
Estque
videlicet
ex
febri
mare,
&
Lue
matre,
tertium,
ab
utroque
genitorum
diversum
mon¬
strum,
ex
morbis
specie
distinctis.
Hinc
nimirum
tam
febris,
quam
Pestis,
larvata
evaserint,
atque
incognita.
Sic
namque
Lues
in
chao
febrili
pergit
dispergi,
fitque
iuris
communis,
Infelix
nempe
Luis
monstrum,
utrique
parentum
dissimile,
pro¬
ditorium
venenum,
Pestis
aemulum
evadit,
Pestem¬
que
ipsam,
novo
putredinis
fermento,
truculen¬
tiorem
parit
solito.
Non
absonum
ergo
hodierna
castra,
plures
aegros,
frequentiores
mortes,
&
con¬
tagio
maligniores
suscitare.
Nec
immerito,
castra
faciliores
sequuntur
infectiones,
quam
alioqui
po¬
pulosiores
urbes:
quippe
miles,
civibus,
Luis
est
obiectum
propinquius.
Pestis
itaque,
fomitem
pro
favilla
reperiens,
facile
recurrit.
Opiniones
Veterum.
PESTIS,
omni
seculo,
in
supplicium,
ab
Iratis
diis
missum
reputatur.
Ideo
Hippocrates,
om¬
nem
penitus
contagij
labem,
divinum
in
morbis,
nominat.
Gentiles
adhuc
hodie,
ad
sua
transfu¬
giunt
Idola.
Gentium
Dij,
daemonia.
Christiani
vero,
ad
unicum
aeternum
Numen
recurrimus,
subsidiaque
sanctorum
imploramus.
Quia
glorio¬
sus,
ac
mirabilis
Deus,
in
sanctis
suis,
qui
impetrant,
quae
nobis
nostra
denegant
demerita.
Urbes
enim
sunt
in
Belgio,
quibus
sodalitas
sanctorum,
in
Peste
patronorum,
hactenus
immunes
servavit
cives
ab
olim,
quotquot
missi
in
auxilium,
&
servitium
Pe¬
ste
contaminatorum.
Nemo
enim,
missus
à
decano¬
concive,
ac
sodali,
etsi
infectissimo
à
Peste
inservi¬
ret,
unquam
à
Peste
apprehensus
fuit.
Sic
est.
Ca¬
pilli¬