681
57
TVMVLVS PESTIS.
pilli capitis cujusque, sunt numerati. Non cadit
frons de arbore, absque permissu Dei. Multo mi¬
nus, nobis aliquid accidit, praeter permissum, &
praescientiam Domini. Sic verum est. Pestis quae¬
dam, à manibus Domini venit, quam evitare est
impossibile, quia venit ab eo, qui sagittando, errare
nequit. Idcirco de hac Peste, nequicquam scribere
decrevi: ut neque de sanatione miraculosa. Nam si
naturalis Pestis, per miraculùm sanetur, ea ad Me¬
dicum non spectat. Plurimi quoque nostrum opi¬
nantur; Pestem non nisi divinitus mitti, absque con¬
cursu causae secundae. Mahumetani quoque, cum
Calvinistis, credunt Pestem inevitabilis praedesti¬
nationis sortem. Nec ideo loca vitant aut infecta
corpora, ut neque nocua quaelibet. Male sibi con¬
stantes. Siquidem fera, nocere nequit, non consen¬
tiente Domino, adeoque hac ex parte non sit Peste
nocentior: à feris tamen cavent, ac se tutantur.
Anglia quoque hactenus proprio Pestis nomine
caruit, quamque ab olim Plagam nominat. Quan¬
tum ad causas ejus attinet, Graeci primum, ac dein¬
Arabes, ac quicumque alterutris horum, sese dica¬
runt, Pestem in duas causas convocant. Quarum
priores catharticas, sive praecedentes; posteriores
vero, connexas, conjunctas continentes, comitan¬
tesque proximè, appellant. Enimvero cum cerne¬
rent, humanum corpus, sua per individua, & habi¬
tationum loca, magna differre varietate: excogi¬
tarunt universalem causam pro Peste. Coelum
nempe, per Astrologos seducti, culparunt: quod
noxio lumine, motuque suo, aëra diro tabo con¬
spergat, cujus proinde virus, epidemicum nomi¬
narunt. Ac tametsi viderent morbos, contagio in¬
fames, oriri occasione stagnorum, antrorum, fun¬
dorum venenosorum, mineralium, sordium, mon¬
tium, uliginum, vallis, aut sentinae, unde variae putri¬
lagines
D 5