681
58
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
lagines scaturirent: non tamen unquam horum
morborum indolem, Pestem aestimarunt: sed sepa¬
rato nomine endemicos vocarunt. Quae distinctio,
mox dubium omne sopivit, ac ipsimet in hoc so¬
pore stertuerunt. gavisi, in universalem culpam, ad
coelos relegasse suam inscitiam: seque securos autu¬
marunt, nequicquam diffidentes, quod se culpa,
illos vero, ignoranti, coelum vindicaret. Sperabant
item mortuos, atque moribundos, suas obedien¬
tias detestando, non exauditum iri, neque accusa¬
turos Medentum incuriam, ac ignorantiam. Prae¬
sertim ubi primus semper Medicus aufugit, suum
deserens aegrotum in vitae desperatione. Quocirca
Astrorum ariolatores, in subsidium convocant,
ut si horum errores mundus tueatur, conjuncta
criminatione coelum infament, quod abstracti lu¬
minis tabido veneno, aërem, & aquas inquinet. Ast
praedecessoribus multo audacior Paracelsus, vo¬
luit, labe nostra coelum infici realiter, peccata no¬
stra stilo notare, & invito se, recipere, ideo ultorem
esse, ac in neces proritatum. Pestem autem esse
merum vulnus, sagittari coelitus; vulnerando astra,
currendoque laedere. Quodque haec vulnera, tribus
duntaxat, neque pluribus, locis, (nesciens haec esse
emunctoria nostra) pone aures scilicet, subter axil¬
las, & in inguine. Alibi quoque non tres: sed 4.
Pestes statuit, juxta elementorum numerum; Qua¬
druplici, multumque diverso remedio, superan¬
das singulas. Alibi vero & quintam Pestem exco¬
gitat, à Gnomis, Sylphis, Nymphis, Satyris, lemu¬
ribus, Gigantibus, Faunisve immissam, quod hos
forte quintum autumaret elementum. Porro à ci¬
vitate Stertzinga rogatus, pro selecto alexiterio:
stellata atque elementata remedia priora deserens,
finaliter potui ex Theriaca, Myrrha petasitide, ter¬
ra sigillata, spermate ceti, Asclepiade pimpinella,
Vale¬