681
59
TVMVLVS PESTIS.
Valeriana, & Caphura, cum optima aqua vitae to¬
tus fisus est. Per inadvertentiam scilicet, immemor
abreptus, in centum simplicium confusiones, à se
multoties, ac serio, mox ante detestatas. Denique
nec simul conveniunt, quod alias elementum Ignis,
nequicquam à coelo distinxerit saepius, & nihilo¬
minus, quatuor Pestes, ortu, causa, ac remediis
distinctas tradiderit: quas uni dicaverat coelo quod
alibi solum Pestis authorem voluit. Vult etiam
quod crystallus, Arles, itemque gemmae, in aëre
gignantur, ac coelitus decidant, quae alibi, sui im¬
memor fructus aquae nominat, volens crystallum
nisi meram esse glaciem, frigore constrictam. Tan¬
dem Pestis cum sit malum coeli, & ex quarto gradu:
tincturam autem gemmarum dicat optima istius
vulneris solidativa: adeoque & remedium 2. gra¬
dus curare Pestem quarti gradus. Inanem quoque
defatigationem miseror, circa remedia, quae inter
millenos Spagyros, vix unus praeparet. Frivolum est
enim tot condere libros, ac tandem recurrisse ad
vix parabilia, in morbo populari, ubique obvio.
Frivolum est enim, vagante Peste, totam regionem
alere carnibus ciconiae aufugae sub autumnum, aut
lingua leonina appensa. Cuncta enim ejusmodi
ignaram detegunt jactantiam, non autem com¬
munem charitatem, in tam aerumnosa aegritudine.
Nec enim Hippocrates ejusmodi remediis, Pestem
è Graecia fugavit. Alioqui enim pauper (si reme¬
diis, ac obsoniis pretiosis, Pestis profligaretur) vitae
desperatione, fortunae inaequalitate, multo planctu,
justoque dolore, Deum, personarum exceptorem,
sibique denegata remedia, pensitaret. Nunquam
itaque credidero, Deum, in natura, minus solici¬
tum, sanando pauperem, quam divitem. Historia
Lazari enim, & epulonis diyvitis, mirifice pauperes
confortat. Tandem Paracelsus, libros Pestis edidit,
à Phi¬