681
60
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
à Phitonissis, ac lemuribus generatae: lemures in¬
quam satyras etc. quos cacodaemones negat, in ge¬
neranda Peste, Sagis coaequat: remedia tamen, tantae
Pesti addere, neglexit. Quasi titulo Monarchae ar¬
canorum sibi praesumto, sat esset, non calcasse prio¬
rum vestigia, ac plurimum fumi: ac parum ignis,
suscitasse, suique memoriam risui exposuisse. Nam
libri de Peste, de Tartaris, de mineralibus, etc.
multum garritum, parum fidi auxilij continent.
Divisa Pestis.
PARAMIRVM Paracelsi, totum incumbit, ut
persuadeat omnem, absque exceptione, mor¬
bum, ac nominatim quoque Pestem, tota specie,
esse quintuplicem. Causis nimirum, ortu, proprie¬
tatibus, atque remediis distinctam. Primam autem
speciem vocat ens naturale, originaliter ex fructi¬
bus elementatis procedens, hancque Pestem, libris
de Peste ac pestilitate descripsit, quibus sit ibi sibi
interpres. Ast cum constet, fructus, quos Scholae
hactenus credidere mistorum elementorum, esse
solius aquae: (prout de ortu Medicinae alibi, clare
demonstravi) necessario quoque ruit iam doctrina¬
elementorum, pro Peste saltem. Aliud dein mor¬
borum praedicamentum, vocat ens astrale, tan¬
quam è coelo stellato depluens. Prosequiturque
multis libris de Peste, hoc duntaxat entis genus,
omissis aliis. Adeoque cum alibi coelum, coelorum¬
que fructus, cum elemento ignis, confundat: etiam
rursus coincidet Pestis astralis, cum naturali, & ele¬
mentali ignea. Tertium dein morborum genus
generalissimum, vocat ens Veneni. Quasi Pestis ali¬
cubi esset quaepiam veneni expers: & quasi suum
venenum, extra, supra, aut praeter ens naturale, Pe¬
stis haberet: Sic itaque Astra, contra ens naturae di¬
stinguit Idiotismo praepeditus. At saltem, quasi
natura¬