64
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
non
agnoscere,
nec
habuisse
unquam.
Quocirca
nec
hi,
quicquam
causare
valent;
quia
sunt
non
en¬
tia.
Denique
si
humores,
in
fieri
esse
putredinis,
essent
Pestis
connexa
causa.
Saltem
debuissent
Scholae,
nomen
illius
humoris
edidisse,
itemque
modum,
ac
processum
exposuisse,
quo
isti
humo¬
res
corrumpuntur,
iamque
corrupti,
sint
causa
con¬
juncta
Pestis.
Itemque
quo
pacto,
celeriter
seque¬
strentur,
cum
impedimento
suae
impressionis,
in
partes
vitales.
Debuissent
denique
locum
designa¬
re,
in
quo,
tanquam
nido,
praegressae
corruptionis
pestilentis
conciliabulum
esset.
Nam
si
hoc
cen¬
trum,
sint
venae
vel
viscera
(ubi
prima
excremen¬
torum
nempe
contingit
sequestratio)
prorsus
dam¬
nosus
esset
omnis
sudor:
quippe
qui
à
stomacho
vel
hepate,
trans
vitalia
viscera
virus
duceret,
&
non
per
consuetas
sentinas
propius
effunderet.
Sic
nam¬
que
Lues
veneris,
sola
gonorrhea,
in
testibus
domi¬
cilium
eligens,
si
per
solutiva,
à
lotij
officinis
retro¬
trahatur,
ut
per
venas
in
Alvum
recidat:
necessariam
Luem,
in
totum
spargit
solo
isto
transitu.
Multo
itaque
magis
Pestis,
si
humores
in
propriis
officinis
inquinasset,
transeundo
per
sudores
efferretur,
in¬
fallibiliter
totum
quicquid
vitale
intus
est,
conta¬
minaret.
Sin
vero
habitus
corporis,
locus
sit
putre¬
factionis
humorum
pestilentium:
Iam
ridicula
erit
Medentum
diaeta,
quae
humorum
putrefactibilium
generationem
creditur
praepedire.
Denique
à
quo,
&
unde
putredo
in
cruore
euchymo
ante
Pestem
in
corporis
habitu,
vel
etiam
centro,
oriretur:
ne¬
quicquam
de
his
omnibus
est
determinatum
per
Scholas.
Satis
putantes,
obiter
dixisse,
humorum
corruptionem,
Pestis
esse
causam
conjunctam,
eo
quod
Doctores
profugi,
hanc
non
nisi
ex
obliquo
semper
aspexerint.
Cum
enim
adverterent
epoto
laxativo,
carnes
&
cruorem,
illo
toxico
tabefactas,
&
humo¬