681
63
TVMVLVS PESTIS.
doque enim Scholae ad endemica recurrunt, tam
domestica, quam forinseca, quae quoquomodo pu¬
tredinem incitare, vel accumulare creduntur. De¬
nique pro praeservativis, quaevis corradunt simpli¬
cia, etiam calida, modo fide Herbariorum com¬
mendentur. Haesitatio vero Scholarum, ut & re¬
mediorum infausta incertitudo, tegitur ubique,
diversarum ridiculo complexionum eventu. Quae
sane fuit hactenus communis, ac trita aptitudo, ad
excusandas excusationes in nece. Tandemque Do¬
ctorum, ingenti Pestis formidine, detegitur diffi¬
dentia Scholarum, super legibus, & librorum pol¬
licitationibus. Saltem infaustas aegrorum obedien¬
tias demulcent, per unicum: Sic stabat in fatis. Ergo
patienter ferendum, quod miser ille, vel iste, esset
relatus in oppetiturorum catalogum. Interim opus
Pestis truculentum, truculentior verò, qui opem
jactitat, nec adfert. Celer progressus Pestis, pro
ignavia tanta Medentum. Toxicum in Peste, uni¬
co saltem non feriatur momento, nec pacem ad¬
mittit, quod inducias spernit. Siqui ergo essent hu¬
mores, in facto esse, putredine in Peste corrupti,
cum nequeant retrocedere, ac reduci in pristinum
integritatis nitorem: sitque naturalis morborum in
Scholis, indicatio prima, atque potissima, nocuum
citissime evellere, vanaque esse cuncta auxilia, nisi
quae prompte, penitusque peccantem colluviem
sequestrent. Sequeretur, quod universalia praesidia
purgationes scilicet, ac venaesectiones) sint potis¬
sima Pestis auxilia. Quae tamen multoties iam sunt
reperta mortem accelerare. Necessario quoque
corruit hypothesis, quae humores corruptos, in Pe¬
stis causam proximam introducit. Nam revera Pe¬
stis, potius humores alimentarios inficit, quam
quod hi, Pestis causa sint. Alioqui alibi sat constare
feci, naturam, humores in cruoris constitutione,
non