681
68
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
somnolentos, à Peste fugitivos, atque remedio¬
rum ignaros.
Praeparata sedes.
NON sufficit, Pestis causas Scholis incognitas
demonstrasse, nisi meas dicam experientias,
Pestis causam, diversos ejus processus, in fieri, pere¬
grinas proprietates in facto esse, praeservationes, &
sanationem. Initio itaque repetam, quae alibi de¬
monstravi. Scilicet, in natura, duas saltem esse,
nec plures causas. Materiam nimirum, & efficien¬
tem, quam in Peste Archeum, Vulcanum, si ve se¬
men appello. Pro materia saltem, non sit aliqua
indiscreta Hyle, quae nunquam extitit, nec erit in
natura: servitque Mathesi, & non speculatori natu¬
rae. Materiam itaque Pestilentem specto, in relatio¬
ne ad efficiens sibi internum. Materia ergo Pestis,
est si lvester spiritus, veneno tinctus. Materia au¬
tem ista, tripliciter ad finem sibi propositum ten¬
dit. Quoniam vel forinsecus adventat, totaliter¬
que, ac perfecte pestifera, à pestilenti aegroto, vel
cadavere, locoque, vel utensili, inquinata, exha¬
lans: Vel cruda adhuc à fracido Gas terrae intro tra¬
hitur, quae dein intus recipit fermentum appro¬
priativum, ac gradatim tandem venenum pestilens
in nobis acquirit. Vel etiam totum intus nostri
exitium, materialiter & formaliter, absque externo¬
adiutorio subinde conficitur. Quod autem non
sint plures modi, quibus Pestis fiat, patet ex divi¬
sione. Nam vel tota intus generatur, sine exotico
auxilio: vel ab extra, incidit. eaque est perfecta, in
materia & forma veneni, solius appropriationis,
& applicationis indiga: vel est adhuc cruda, imper¬
fecta, ac velut embryo. Inde saltem imprimis ob¬
vium evadit, quod Pestis, non primario semper cor
in vadat. Nam vidi, qui tangendo pestiferas char¬
tas,