681
69
TVMVLVS PESTIS.
tas, eo ipso senserit dolorem velut pungents acus,
moxque pestilentem Anthracem in Indice digito
ostendit, & post biduum, occubuit. Porro triplex
praefata materia, utut prima, sit plane venenosa:
utrobique tamen se tenet intra numerum causae an¬
tecedentis. Non secus enim atque toxicum, orete¬
nus assumtum, non est ipse morbus, aut mors: sed
tantum causa occasionalis ejus. Non enim quic¬
quàm corporeum, agit immediate in vitam, aut po¬
testates vitales (utpote quae sunt de natura lumi¬
num coelestium) quin prius sit receptum, reddi¬
tumque velut domesticum. Cumque venenum ali¬
quod, iam sit factum civis nostri diversorij, deglu¬
titum nempe, vel attractum: nondum tamen ad¬
huc, potest ad occulta vitalium seminaria ingredi,
vel admitti (quia est toto sui esse, externum) quin
prius venenosa qualitas, agendo in vitam, suscitet
Archeum (omnium alioqui agendorum sub suo
imperio, author atque opifex) in sui defensionem.
Etenim alioqui non agit Pestilens venenum, instar¬
ensis, qui omnes in eodem attactus, sui momento,
vulnerat aequaliter: Pestilens autem virus, quosdam
ferire non valet. Archeus itaque, cum ex sui indo¬
le, habeat animales perturbationes, passiones,
confusiones, atque alteritates, subito de se profert
imaginem suae alterationis conceptae: illamque
Ideam, in particula propriae suae substantiae, in qua
concipitur, depingit. Quae sit instructa mortis
imago, est ipsamet Pestis. Siquidem Pestem, non
aliquam nudam qualitatem existimo, tametsi non
alibi, quàm in corpore, tanquam accidentia in sub¬
iecto inhaerentiae, existat: sed Pestis est ens, naturae
virus per se subsistens in nobis, constansque mate¬
ria, forma ac proprietatibus suis. Quod alibi tra¬
ctatu de morbis penitissime demonstravi. Hic mo¬
nuisse autem sat est. Quod vita, nil operetur vin¬
cendo,
E 3