681
70
IOAN. BAPT. VAN HELMONTI
cendo, aut perdendo nisi per motus vitales animae
sensitivae, quae non est solita, nisi per Ideas operari
in Archeum, motuum quorumcunque executo¬
rem: prout nec Archeus, aliter operatur in corpus,
Quocirca hoc loco obiter notandum est, quod ma¬
terialis atque immediata causa morbi interna, sit
ipse morbus, non aliter quam causa materialis, in
homine, est ipsum ejus corpus, à semine, in sene¬
ctutem usque perseverans: non autem quod aliqua
sit hominis causa materialis conjuncta, pręter ipsum
ipsius corpus. Quod est ipsum generationis produ¬
ctum, ex causa materiali nempe, & seminali effi¬
ciente interno. Quae hactenus Scholis fuerunt ob¬
tecta, adeoque causas morborum occasionales, re¬
putarunt internas, immediatas atque conjunctas,
plane adhuc distinctas à producto. Quapropter hoc
loco denique repetendum est, etiam, quod in Phy¬
siologicis docui. Nimirum sex in nobis esse dige¬
stiones. Etenim in tribus prioribus; sua Retenta,
suaque esse excrementa. Quae cum singula in se,
suisque regionibus, sint molesta, imo per compli¬
cationem atque extravagationem, odiosa evase¬
rint, in Transmissa, ac Transmutata degenerant,
variosque inde inducunt morbos occasionaliter. In
quarta vero, ac quinta digestione, ostendi, non ad¬
mitti ullum perceptibile excrementum. At in Sexta,
quae est Transmutatorum, plurima occurrere ster¬
cora spontanea, errore vegetativae: aliqua insuper
aliunde transmitti, ut etiam non pauca violento
Susceptorum imperio, degenerare. Quae hactenus
à Scholis nescita, ideoque & neglecta fuere. Quae¬
que ideo nomine proprio caruere, horumque effe¬
ctus morbosi, ridicule in quatuor fictos humores
hepatis, fuere translati, & adiudicati. Quocirca pri¬
mus ego, quanquam Tartari causas morbificas ex¬
pulerim, ne tamen videar cuncta, ex animositate,
velle