681
71
TVMVLVS PESTIS.
velle innovare, has sordes, Tartarum cruoris hic
vocabo: licet etymo inproprio, quia veri nominis
defectu. Excrementa ergo ejusmodi, si ve aliunde,
in habitum corporis sint delata: seu demum pro¬
prio facultatum errore, sub transmutando facta,
seu denique externorum violento imperio, ibidem
degenerata: tartarum cruoris nuncupo. Non quod
revera sint tartari, in materia, ac modo, tartari vini:
sed quia ex bono alimento, iam deturpato, quod
antea foecundum erat, atque vitale, postea hostile
evaserit. Haecque ideo praemonui, ut sciatis Tar¬
tarum cruoris, esse productum Pestis, illumque fa¬
cile fieri à causis efficientibus pestiferis. Quinimo
nondum sat est, dixisse tartarum cruoris, produ¬
ctum Pestis esse; sed insuper oportet locum praefi¬
gere. Docebo enim mox, Pestem, esse venenum
terroris: ideoque notavi, sedem ejus, si ve nidum
primitivum, esse in Hypochondrio, ubi videlicet
prima terroris humani est conceptio siue pertur¬
bationibus externis, seu demum sponte concepto¬
rum motibus, contingat. Quamobrem adsunt in
Peste, vomitus, delirium dolor capitis etc: quae
suo loco in Repub. Splenis depinxi. Itaque si Scho¬
lae, tartarum hunc cruoris, pro causa conjuncta po¬
suissent, adhuc tamen ab invicem diversi essemus.
Quatenus quod penes illas, causa connexa esset, Pe¬
stis productum apud me est. Nam Pestis, hetero¬
clito modo, nos invadit. Nec ejus materia conjun¬
cta, est aliquod solidum corpus, vel liquor visibi¬
lis, ut neque idcirco conspicua aliqua putredo: sed
solum Gas, separatum, ac degeneratum ab Archei¬
substantia. Quicquid autem visibile, vitiatum in
Pestè occurtit, non est de ipsa materia Pestis, sive
non materia ex qua. sed est, vel materia occasiona¬
lis, de qua ante, vel est productum, sive foetus, in
quo Pestis sedet tanquam in nido. Quapropter
Anthrax,
E 4