681
76
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
macho parati (quod nos, odoribus carbonum saepè
experti, vomuimus cum cephalalgia, ac deiecta
appetentia) vomitus frequentes cum dolore capi¬
tis comitantur. Sin autem pergant ad hepar. Jam
bubo in Inguine.
Imaginantur Mineralia & Herbae:
suo modo anomalo.
QUICQUID per esse reale subsistit, quodam¬
modo seipsum amat: quapropter etiam sen¬
sum amici, vel hostium: Id est, suarum commodi¬
tatum, ac molestiarum habet. Quare Philautia cu¬
bat in gremio naturae. Res autem, vix unquam
eodem statu, absque vicissitudine permanent. Ergo
aliquid tolerant, Sin ergo patiantur, viamque de
structionis ambulent, necesse est utique, causam
habeant, unde dolent. Quare sympathia, & anti¬
pathia, etiam in Lapidibiis (In Magnete autem
manifestissime) notantur. Quae tamen absque sen¬
su, consistere nequeunt. Ebicunque autem iste sen¬
sus est, licet obtusus; contingit etiam speciem ima¬
ginationis aliquam, subiecto suo conformem, co¬
mitari. Alias namque est penitus impossibile, ali¬
quid sibi consonum diligere, appetere, attrahere,
& applicare, vel aliquod ad versum fugere, nisi reci¬
proce, sensus aliquis, cognitio, desiderium, aver¬
sioque obiecti praesentis adsint. Quae cuncta, clau¬
dunt in se, obscuram sensationem, imaginationem,
ac selectionis aliquam imaginem. Alioqui enim,
quo modo res movebitur, aut alterabitur ad ob¬
iecti sui praesentiam, nisi ipsum sentiat sibi adesse?
Si sentiat, quomodo alterabitur, nisi sub conceptu
passionis. sibi sensatae? ac nisi sensatus ille conce¬
ptus, aliqualem in se includat imaginationem? In
hoc angulo (nota Lector) abstrusa jacet omnis
occultarum proprietatum cognitio, quam Scholae
à sua