681
80
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
rantur nisi unum, aut pauca propria: eademque ad¬
huc cum praecisitate, alteritate, proprietate, incli¬
natione atque necessitate, quoties obiectum pro¬
prium illis est praesens: Sed animal operatur plura,
eaque nec coacte, ut neque per accidens obiecti: ve¬
rum prorsus per desiderium, conplacentiam, appe¬
titum, voluntatem, & electionem cujuspiam deli¬
berationis. Cum eorundem prima operatio, sit
vita: secunda autem, appetitus, desiderium, vel
amor proprius, vel oblectamentum. Tertio tan¬
dem selectio deliberativa, & obiectorum distincti¬
va. Sic vidi taurum libidine saturatum, veterem
vaccam sprevisse, oblata autem iuenca, lascivisse
mox statim denuo. Obscure autem viventium pri¬
ma operatio, est potestas ad essentialitatem semi¬
nalem. Altera demum, exercitium potestatum, &
proprietatum. Tertia tandem, major, minorque
inclinatio, motus, & notio. Quae quidem non
fluunt, ex electione deliberativa: sed ex potestati va¬
alteritate, peregrinitate, similitudine, appropria¬
tione, puritate, aut obiectorum ineptitudine. Quo¬
circa fuit Veterum justa opinio, omnia esse in om¬
nibus, per modum recipientis. At potestates ejus¬
modi, propter obscuritatem sui indiscretam, & In¬
dagatorum socordiam, vix creditae fuerunt: à prae¬
cedentibus vero, atque modernis, non consideratae.
Ac propter accessus difficultates, mundum vaga
desperatione, & nomine occultarum proprietatum
circumvenere: ac seipsos sua occaecarunt ignavia.
Scopus autem meus hoc loco fuit. Quod si herbis
ac mineralibus, hujusmodi notiones, proprietatum
occultarum authrices, atque moderatrices insint:
easdem potiori longe ratione, & luculentiori modo
inhabitare carni & sanguini. Nimirum excellen¬
ter, cùm particulari & affectata notione, motu, in¬
clinatione, appetitu, amore, alteritate, hostilitate,
& repu¬