681
86
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
plantarum, quam animalium. Natura itaque, se¬
quendo infusam sibi potestatem, profert omne se¬
men, ex imagine cuijusdam conceptus. Est nimi¬
rum tam in animantibus, quam in plantis, imo &
in ipsis mineralibus, sua cujusque imaginatio, suo
modo inproprio, productrix tamen, ut robique foe¬
cunditatis seminum, tam ad esse naturale, quam
super incidentium, & monstrosorum. Imaginatio
quippe, condit rei conceptae imaginem, quàm suis
à Deo datis donis, convertit in medio, quod semen
dicitur. Sine qua videlicet imagine, omne semen,
est duntaxat inanis siliqua. Non secus atque flos
peponis, à tergo non habens promissum peponem,
inane est ostentum. Imago itaque seminalis illa,
prout in se gerit perfectam similitudinem suae ico¬
nis concipiendę: sic etiam liberam incorruptamque
cognitionem rerum sibi agendarum subter genera¬
tionis decursum. Hoc tamen notabile in genera
tionibus. Quod sicut praegnans non operatur pro
posita mirabilia, nisi sit perturbatione perculsa,
silexque sit concussus ad chalybem: Ita semina ani¬
malum desinunt esse foecunda, nisi conjuncta sit li¬
bidinis perturbatio, faciens animam descendere,
in semen, ut illud illuminet. Quapropter herbae,
mox à producto languent, completo suae imagina¬
tionis, sive proprietatis scopo. At mineralia, quia
non sunt destinata, ut propaginem è suis corpori¬
bus excitent, eo quoque suos imaginationis fines,
longe obscuriores habent: Cum ergo omnis gene¬
ratio, imaginem praesupponat, juxta quam, suas
dispositiones exequatur. Hinc fieri nequit, quod
imaginatio terroris, generet Ideam amoris. Nec
phantasia metus ab hoste, phantasma producat
terroris à Peste. Non immerito quoque loca, infecti
Peste, vitanda sunt, ac nedum propter vitiatum iam.
atque contaminatum aërem: verumetiam ut ob¬
iecta