681
87
TVMVLVS PESTIS.
iecta vitentur, quae ad terroris imaginationem con¬
ducunt. Iam eminus apparet littus, quorsum na¬
vigamus, & quo pacto terror, sit pater Pestis. Pue¬
ros etiam contingit celerrime imaginari, atque
commoveri: illorum tamen perturbationes non
gerunt semina in suis imaginibus, aut Pestem ex
terrore sibi faciunt. Perinde namque his est, atque
novello fidicini, qui primis lectionibus conceptam
cogitationem, non nisi difficulter ad digitos trans¬
mittit. At postquam artis gnarus est, digitique iam
assuefacti imaginibus tonorum, ac motuum: per¬
agunt inhaesitanter mandatum phantasiae, totum¬
que personant Hymnum, licet subinde attento col¬
loquio, mentem à musica averterit. Neque enim
cessant digiti ad finem percepti Hymni, pergere.
Imaginatae Pestis requisita ad Ideam.
SAEPE fidem experientia fecit, quod quis terrore
solo, Pestem absentem sibi atque suis paraverit.
Quae veritas, ostendit, quod imago phantasiae, ab
incorporeo suae nuditatis esse, & cogitationis sim¬
plicitate, se paulatim vestiat, induatque vitae spiri¬
tum, & in eo, sui productum seminale relinquat:
ens sane, ad magna, atque terribilia facinora, prom¬
ptissimum. Verum enimvero, ut ad executionem
suae destinationis nondum est satis (Reperitur nem¬
pe quod imago, ad viscera perveniens, nihilomi¬
nus non raro flaccescat) Idcirco declaravi in prae¬
gnante, manum insuper requiri, organum organo¬
rum, ut externum & signum, determinati membri,
in quod est sculpenda imago. Etenim perpetuo,
anima mediis utitur, super quae, imago fertur ad
esse, & operari. Delineare autem idcirco debui,
qualiter anima, operativas suorum conceptuum
imagines, ad manum, nequaquam autem ad pedem
dimittat exemplo fidicinis: & quo pacto, per con¬
suetu¬
F 4