681
89
TVMVLVS PESTIS.
sensus voluntatis, ad generationem entis, aut
transmutationem unius in aliud. Siquidem omnis
transmutatio, licet monstruosa, nititur tamen pri¬
vilegiis verae generationis: cum sit reideatio in Ar¬
cheo, ex victoria novae imaginis, traducta super
seminalem, quae prius erat concepta in Archeo. Er¬
go, consideratio transmutationis, non expendit
consensum voluntatis. Denique, neque nuda ima¬
ginatio, sive imaginis productio, neque manuum
attactus, sufficiunt simul, ad transmutandum: Sed
(attende bene) omne opus imaginationis, quod
in nobis, novam generationem, vel transmutatio¬
nem unius in aliud, producit, necessario, requirit
alicujus fidei concursum, colligatae in eodem sub¬
iecti puncto, ipsius phantasiae. Nimirum, terror ab
animali nocuo, non producit in nobis istud noci¬
vum animal, neque ejus saltem venenum. Perin¬
de etiam, uti mea attenta imaginatio, meditans
mirabile virus Pestis, non generat proinde Pestem
in me. Ratio itaque quare terror à Peste, magis Pe¬
stem faciat, quàm terror ab animalibus, venenum
eorundem; in eo consistit: Quod venenum Pestis,
non solum fiat ex apprehensione, & conceptu terri¬
bilium effectuum: Sed quod simul concurrat cum
illis, inseparabilis quaedam fides, per quam terri¬
tus, ac pavidus quisque, timendo imaginatur, cre¬
ditque tenuiter, se, iam aliquid pestiferi veneni,
contraxisse. Vnde (nec enim prius) Pestis imago,
per hujusmodi terrorem concepta, operans & foe¬
cunda evasit. Nam is terror, cum suspicione credu¬
la, applicat animam sic territam, Archeo, ut hunc,
vestiat imagine terroris concepti. Cujus quoque
fidei defectu, etsi animalia ingentem terrorem
conciperent, non tamen Pestem humanam arri¬
piunt unquam: licet suam tabem, ut naturale vene¬
num, quandoque hauriant, unde etiam oppetunt.
Est
F 5