681
97
TVMVLVS PESTIS.
ducit Ideam: cui phantasia nostra cedere cogatur,
imo potius, plene transmutetur in horridum istud
phantasma. Mirum nempe, quod canis venaticus,
omnium suae matris primogenitus, solus canem
rabidum adoritur, & superat. Dos ipsi est invictae
imaginationis, etiam, ut si à rabido demorsus, mi¬
nime tamen rabiosus fiat. ubi interim reliqui om¬
nes, per morsum, rabiem contrahunt, à rabido fu¬
giunt, nec se contra hunc, defendere audent. Est
ergo istud venenum, rabiei diversorium, imagina¬
tionis etiam peregrinus hospes, qui ab imaginatio¬
ne pugnantis animae, superatur. Ergo hinc novi¬
mus, omnia venena, in se esse fermentalia. Quae¬
dam namque solam destruunt materiam, & spiri¬
tum simul imaginativum, unde morbi, amentiam
connexam habentes. Alia vero duntaxat spiritum
affectant. Qualia sunt quae rabiem, quaeque amen¬
tias & catalepses adferunt. Quae videlicet corpus
non liquefaciunt, aut notabiliter alterant: solum
autem spiritum sensitivum, trahunt in pernitiem.
Tarantula nimirum, vix unquam quiescit, ideoque
& hominem, quem pupugit, irrequieta turbat mo¬
lestia. Aspice enim quam horrida effigie, suas, in
hominem, cujus pellem, vel tenui punctura pertu¬
derit, imaginationes traducat. Vile enim, parvum,
atque inbelle reptile, inperceptibili quantitate sui
veneni, totum inficit, ejusque mentales potestates,
subter sui clientelam, statim rapit. Belle sane etiam
quadrat odor vestigii, similatus Pesti. Nam licet
edito, ventisque perflato loco, aedes aperiantur, &
ventis cedat infecta domus aura: non tamen pro¬
inde cessat perendie Pestis, quin sufficiat tollendo
totam plebem. Nec enim cessat odor vestigii
(quantitatis nihili) in via, ventis expositi, nisi plu¬
via lavetur, aut terra tegatur: suum semper cani re¬
fert herum. Memini etiam quod in Peste Osten¬
dana,
G