681
100
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
(praesertim si nidorem antea contraxerint) in sui
synboli consortia, facile concedimus, nobisque sta¬
tim nidores, ac fracedines mumiales suscitant. Ne¬
que enim boves aut oves, vescuntur hominibus, nec
nostram in se contrahunt Pestem: sed nos bobus
vescimur, brutalemque haurimus Pestem, juxta &
nostram. In solo quia homine, multorum bruto¬
rum Pestes, suam ludunt scenam. Quare, nec in¬
sontes sunt cibi, non rite confecti, dum fermentum
stomachi illudunt: quia in alienas suae luis colo¬
nias, & putredines varias, facile transeunt. Haec
equidem novarum calamitatum alteritati in Peste,
quandoque futura causa erit novissimorum tem¬
porum indicatrix. Saltem nunquàm in Scholis per¬
pensa sunt, venenorum; ac toxicorum fermenta.
Sed horum actio, aequi voca ideo rata fuit, coelesti¬
que impressioni comparata. Semper enim, ubi in
inscitiam labuntur, surdorum coelorum opem, pro¬
cul nimis dissitam, implorant, ac Saturnum inson¬
tem culpant. Vocant enim actionem aequivocam,
dùum agens non generat sibi simile. It in coelesti¬
bus, ac moeteoris occurrit. At quam improprie ad
coelos, & actiones illorum aequivocas, sit recursum,
propter venena, facile quisque noverit, qui vene¬
na, ut agentiâ mere naturalia, atque domestica,
nedum alterativa per modum maeteororum: sed
transmutantia, & spermatica, aspexerit. Quid nam¬
que seminali generationi similius esse potest, quam
si exile scorpionis virus, totum hominem interfi¬
ciat, suique seminis proprietatem, in totum pro¬
paget? Nec enim fermenta uspiam aequi voce: sed
plane univocè operantur. Quoniam si Pestis aequi¬
voca actione pullularet, non esset utique contagio¬
sa, cum sibi simile non produceret. Patet itaque
neglecta fermentorum indagatione (quorum ta¬
men commercio, omnis rerum generandarum
trans¬